Text List

Rubrica 10

Rubrica 10

De seditionibus ciuium

¶ De seditionibus ciuium. Rubrica. 10

ARistoteles polliticorum libro4. c. 4. "Ubi multum quid intermedium minime fiunt conturbationes et dissentiones polliciarum. Et magne ciuitates sunt magis sine seditionibus propter eandem causam: quia multum quod medium. In paruis autem facile diuidere omnes in duo: vt nihil relinquatur medium: et omnes fere egeni vel opulenti sunt."

/ Libro. 5. c. i. "Ubique propter inequale seditio est. Totaliter equale querentes: seditiones faciunt. Minores existentes ciues: vt equales sint: seditiones faciunt: et equales existentes vt maiores. De quibus dissident ciues sunt lucrum et honor."

/ c. 4. "Debile quod seditione diuisum est."

/ 7. c. "Regnum ab extrinsecis minime corrumpitur: propter quod et multi temporis est. Ex seipso plurime corruptiones accidunt."

Tullius de offi. li. i. c. 19. "Qui parti ciuium consulunt partem negligunt rem pernitiosam: in ciuitate adducunt: seditionem atque discordiam"

/ Idem philippicorum lib. 7. "Forenses cause legens iudicia esse non possunt ciuili pace sublata."

/ Li. 2. et pe. "Nec priuatos socos: nec publicas leges: nec libertatis iura videtur cara habere: que discordie: quem cedes ciuium: quem bellum ciuile delectat: eumque ex numero hominum eiiciendum: et exterminis humane nature exterminandum puto. Nihil hc ciue: nihil hc homine deterius: non autem ciuis: aut homo habendus est qui ciuile baellum concupiscit."

"¶ Mattheus in euange. c. 12. Omne regnum in seipsum diuisum desolabitur. Et omnis ciuitas vel domus contra se non stabit."

Marcus in euangelio. c. 3. "Si regnum in se diuidatur: non potest stare regnum illud. Et si domus super semetipsa despiciatur: non po terat domus illa stare."

Uegetius de re mili. li. 3. ti. 10. "Nulla quamuis minima natio potest ab aduersariis per deleri nisi propriis facultatibus seipsam consumpserit. Nam ciuile odium ad inimicorum perniciem preceps est: ad vtilitatem sue defensionis incautum."

Lucanus li. 2. "Summum brute nephas ciuilia bella fatemur."

Lex diges. ti. de captinis et postli. reuersis. l siquis ingenuam. §. pe. "Per ciuiles dissentiones: semper res publica leditur."

Proclus de theologicis elementationibus propo. 86. "Partitio quidem dispergit et dissoluit vniuscuiusque potentiam."

Prouerb. vulg. "Cita e perita quando la e diuisa. Regno e conchiso da che le diuiso."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 10