Text List

Rubrica 13

Rubrica 13

De pace seu concordia

¶ De pace et concordia. Rubrica. 13

Iob histo. c. 22. "Acquiesce omni potenti: et habeto pacem: et per hoc habebis fructus optimos"

Psalmista 33 psalmus. "Inquire pacem et persequere eam."

/ 36 psalmus. "Sunt reliquie homini pacifico."

/ 84. psalmus. "Iustitia et pax osculate sunt."

Salomon in prouerb. c. 12. "Qui pacis ineunt: consilia sequitur eos gaudium."

/ 16 ca. "Cum placuerint domino vie hominis: inimicos quoque eius conuertet ad pacem."

Cronica de nugis philsophurum. c. 7 scilicet de cleobolo. "Cleobolus vnus de septem sapientibus dicebat inimicum amicum faciendum."

Aristoteles ethincorum libro 8. c. i. "Concordia simile aliquid amicitie videtur esse."

Iesus filius sirach in eccl. c. 5. "Prosequatur te verbum pacis et iustitie."

/ 25. c. "Ait iesus filius sirach. In tribus placitum est spiritui meo que sunt probata coram deo et hominibus: Concordia fratrum et amor proximorum: Et vir et mulier sibi conseutientes."

/ 28. c. "Memento nouissimorum: et desine inimicari: tabitudo enim et mors imminent in mandatis."

Salustius in iugurtino: "Concordia praue res crescunt: discordia maxime dilabuntur."

Uirgilius enid. li. 11 circa medium: "Pacem laudate sedentes."

Tullius de amincitia: "Quanta vis amicitie concordieque sit ex dissensionibus atque discordiis percipi potest."

/ Idem philippicorum lib. 2. "Nomen pacis dulce est: et ipsa res salutaris.Pax est tranquilla libertas."

/ Li. 12 et peni. "Dulce est nomen pacis: res vero ipsa tum iocunda tum salutaris."

Ouidius de fastis lib. i. "Pax cerere nutritur pacis alumna ceres."

/ Libro. 4. "Pace ceres leta est: et vos orate coloni. Perpetuam pacem: pacisicumque ducem."

Quintilianus declam. 8 declam. "Semper odiorum honestus occasus est: et dum simultates nihil alind habent quam nocendi cupiditatem: speciosa in melius animi mutatio est cum exempli honore."

Mattheus in euangel. c. 5. "Beati pacifici: quoniam ipsi filii dei vocabuntur."

/ 9. c. "Ait iesus discipulis suis: Pacem habete inter vos."

Ioannes apostolus in euang. "Ait iesus discipulis suis quoniam morti appropiquabat: Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis."

Petrus apostolus in epistola. i. c. 2. "Qui vult vitam diligere et videre dies bonos coherceat linguam suam a malo et labia sua ne loquantur dolum declinet a malo et faciat bonum: inquirat pacem et sequatur eam."

Paulus apostolus: epistola ad romanos. c. 18. "Que pacis sunt sectemur."

/ Idem epstola ad collossenses. c. 3. et pe. "Pax christi exultet in cordibus vestris: in qua et vocati estis in vno corpore."

/ Idem epistola. 2. ad timotheum. c. 2. "Sectare iustitiam: fidem: charitatem: pacem."

/ Idem in epstola ad heb. c. 12. "Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam: sine qua nemo videbit deum."

Seneca tragediarum in hercule furente. c. 3 ""

"Pacem reduci velle victori expedit: victo necesse est."

/ Idem epistolarum ad lucillum libro. 8. epistola. i. "Non est dubium quin felicior pax sit nunquam lacessita: quam multo reparata sanguine."

/ Idem de ira libro. 2. "Quid est gloriosius quam iram in amiciciam commutare"

/ Idem in prouerbiis: "Pacem cum omnibus habeas: bellum cum vitiis: Semper dissensio ab alio incipiat a te reconciliatio."

Ualerius maximus libro. 2 titulo de institutis antiquis. "Conuiuium solenne maiores instituerunt: idque caristiam appellauerunt: cui preter cognatos et affines nemo interponebatur: vt si qua inter necessariaspersonas querela esset orta apud sacra mense et inter hylaritatem animorum a fautoribus concordie tolleretur."

/ Li. 4. ti. 2. "Sicut placidum mare ex asperso celumque ex nubilo serenum hilari aspectu sentitur: sic bellum pace mutatum plurimum gaudii affert. Speciosius aliquando iniurie beneficio vincuntur quam mutui odii pertinacia pensantur."

Prudentius de psicomachia. c. 10. "Pax plenum virtutis opus: pax summa laborum. Pax belli exacti precium est: preciumque pericli. Nil placidum fine pace deo."

Prosper. sub vlt. c. "Insontem vitam pacis amator agit."

Cassiodorus epistolarum li. 4. e. 43. "Non est leue prudentes viros in pacis instituta peccare."

/ Libro. 11. e. 9. "Transigite semper innoxii."

/ Lib. 12. et fi. e. 3. "Uiri fortes semper in pace modesti sunt."

Isidorus soliloquiorum li. 2. c. 25. "Pacem cum omnibus retine."

/ 26 c. "Uiue sper in pace."

Mattheus vindocinensis de histor. tobie c. 40. "Esto pacificus: fuge iurgia vincula pacCelica sunt anime pocula: corpus alunt. Plausus alit gentes."

Prouerb. vulgar: "Rason mete pace. Chi non se vole enganare tosto sacorda. Beato se proua chi in pace se troua."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 13