Text List

Rubrica 14

Rubrica 14

De causis inducentibus pacem et concordiam

¶ De causis inducentibus pacem et concordiam. Rubrica. 14

ARistoteles politicorum li. 5. c. 3 "Congregat etiam separatissimos communis timor."

Lucas in euangel. ca. 23. et pe. "Multitudo iudeorum duxerunt iesum captum ad pilatum etcaetera. dicens: commouit populum docens per vniuersam iudeam: et incipiens a galilea vsque huc. Pilatus autem audiens galileam: interrogauit si homo galileus esset. Et vt cognouit quod de herodis potestate esset remisit eum ad herodem qui et ipse hierosolymis erat illis diebus. Herodes autem visu iesu gauisus est valde: erat enim cupiens ex mulo tempore videre eum: eo quod audi erat imulta de illo: et sperabat signum aliquotab eo fieri. Interrogabat ant illum multis ser monibus: at ipse nihil illi respondebat etcaetera. Spreuit autem illum herodes et illusit indutum veste alba: et remisit ad pilatum: et facti sunt amici herodes et pilatus ex ipsa die: nam antea inimici erant adinuicem."

Statius theb. li. 7. "Socii pacem fecere timores."

" Frontinus libroi. titu. 9.L. scillacum legioones ciuium romanorum pernitiosa seditione furerent concilio restituit sanitatem efferatis prope enim annunciari iussit hostem adesse: et ad arma vocantem clamorem tolli: signa canere. Discussa seditio est: vniuersis aduersus hostem con sentientibus."

/ Ti. 10 scilicet " corilodux dacorumcum sciret dissociatum armis ciuilibus populum romanum: neque tantum tentatandum arbitraretur: quia externo bello posset concordiam in ciues calescere duos canes in conspectu popularium commisit: hisque acerrime inter ipsos pugnantibus luparium ostendit: quem protinus canes omissa inter se ira agressi sunt. Quo exemplo prohibuit barbaros ab imeptu romanis profuturo."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 14