Text List

Rubrica 2

Rubrica 2

De beneficiis

¶ De beneficiis. Rubrica. 2.

Psalmista. 46 psalmus. "Iustus miseretur et tribuet."

Salomon in prouerb. ca. 12. "Qui negligit damnum propter amicum: iustus est. Multi colunt personam potentis."

Cronica de nugis philosophurum. c. 7 scilicet de cleobolo. "Cleobolus vnus de septem sapientibus dicebat beneficiendum esse amico vt amicicior fiat."

/ 28. c scilicet de aristotele. "Aristoteles ad culpantem: quia improbo contribuerat: ait non contribui homini: sed humanitati."

/ "Idem interrogatus qualiter sit nos erga caros gerendum: ait prout amamus eos erga nos se gerere."

Plato in timeo circa fi. "Bonos viros decet commodos esse."

Isocrates in exhortationibus. c. 2 "Benefaciens malis assidebis alentibus alienos canes illi namque impendentes panem vt in quoslibet latrant"

Aristoteles ethicorum libro 4. c. i. "Uirtutis magis est benefacere quam bene pati."

/ Libro. 8. c. 8 et fi. "Bene pati multi volunt facere autem fugiunt vt inutile."

/ Libro. 9. c. 7. "Multi magis bene pati quam facere appetunt."

/ c. 9. "Amici magis est bene facere quam pati. Boni et virtutis est bene facere amicis qued extraneis."

/ Idem polliticorum libro 2. c. 2. "Largiri et auxiliari amicis aut extraneis aut alteris: delectabilissimum est." Idem rethori. li. i. c. 13. "Magnanimitas est virtus factiua magnorum beneficiorum: pusillani: mutas autem contrarium."

/ Libro 2. c. 6. "Factiua amicitie est gratia: et non requisitum facere: et cum fecerit non manifestare: sic enim ipsius gratia videtur non propter alterum."

Iesus filius sirach in eccl. ca. 4. "Non sit porrecta manus tua ad accipiendum: et ad dandum collecta."

/ 29. c. "Uir bonus fidem facit proximo suo."

Tullius de officii li. i. c. xxvi. "Quicquid sine detrimento commodari possit: id tribuatur cuique vel ignoto."

/ Idem rethor. artis vereris li. 2 c. 5. "Est imprudens: qui pro beneficio non gratiarumverum mercedem postulat."

Ouidius de ponto li. 2 e. 9. et antepe. "Regia crede mihi res est succurrere lapsis. Conueniens homini est hominem seruare voluptas. Et melius nulla queritur arte fauor."

Quintilianus declam. 6 decla. "Omnium beneficiorum ista nam est vt non sit necessitas sed potestas"

Mattheus in euang. c. 7. "Omnia quaecumque vult vt faciant vobis homines: et vos facite illis."

Paulus apostolus in epstola ad galathas. c. 6. "Alter alterius onera portate."

Seneca de beneficiis li. i. "Beneficia sine vllo delectu magis proiicimus quam damus. Beneficium est beniuola actio: tribuens gaudium: capiensque tribuendo: et in idem quod facit prona et sponte sua parata."

/ Li. 2 "Ingratum est beneficium quod diu inter dantis manus hesit. Maioris est muneris gratia: quo minus diu pependit. Omnis benignitas properat: et proprium est libem ter facientis cito facere. Non sunt exasperam da beneficia: nec quicquam triste illis miscendum est: etiam si quod velis admonere aliud tempus eligito. Qui dedit beneficium taceat: narret qui accepit."

/ Lib. 3. "Turpissima vox est in beneficio redde."

/ Li. 4. "Satius est prodesse etiam malis propter bonos quam bonis deesse propter malos."

/ Idem epistolarum ad lucillum li. 6. e. 6. "Non potest quisquam beate degere qui se tantum intuetur qui omnia ad vtilitates suas conuertit. alteri viuas oportet si vis tibi viuere."

/ Lib. 13. e. 13 "Nemo habet tam certam in beneficiis manum vt non sepe fallatur. Animo et beneficia et iniurie constant. Errat siquis beneficium libenter accipit quam reddat."

/ Idem de beata vita: "Ubicumque homo est: ibi bficiolocus est."

/ Idem de moribus. "Prius quam promittas deliberes: et cum promiseris facies."

/ Idem in prouerb. "Ab alio expectes alteri quam feceris. Bis est gratum quod opus est si vltro offeras. Beneficium qui dare nescit iniuste petit. Beneficia plura accipit qui scit reddere. Beneficium dando: accipit qui digno dedit. Beneficium sepe dare docere est reddere. Benignus etiam causam dandi cogitat. Potest in aduersis auxilia qui in secundis comodat."

Ualerius max. li. 5. ti. de ingratis. "Dandi et accipiendi beneficiii commercium sine quo vita hominum est mors tollit: quisque bene merito parem referire gratiam negligit."

Lex diges. ti. commodati. li. incommodato. §. sicut autem. "Adiuuari quippe nos: non decipi beneficio oportet."

/ Lex codid ti. de neg. ge. l. tutori "Sufficit si cui vel in paucis amici laboribus consolatur."

Marcialis cocus: li. vndique suscepto: "Ne noceas tibi sic aliis prodesse memento."

Ambrosius de officiis li. 4. et fi. c. 3 "Considera o homo vni nomen sumpseris: ab humo ita que qua nihil cuique eripit: sed omnia largitur omnibuset diuersos in vsum omnium animantium fructus ministrat. Inde appellata humanitas specialis et domestica virtus hominum que consortem adiuuat. Subuenire non habenti humanitatis est: duritie autem plus extorquere quam dederis."

/ 5. c. "Si non potest alteri subuenire nisi alter ledatur: commodius est neutium iuuari quam grauari alterum."

Prosper. 66 emp. "Gratior est fructus quem spes productior edit."

Cato. c. i. Bonis benefacito. Capitulo. 2. "Dilige sic alios: vt sis tibi carus amicus. Sic bonus estobonis: ne te mala damna sequentur Officium alterius multis narrare memento. Atque aliis cum tu benefeceris ipse fileto. Ne dubites cum magna petas impendere perua. His etenim rebus coniungit gratia caros."

/ Capitulo. 3 "Si potes ignotis etiam prodesse memento. Utilius regno est meritis acquirere amicos."

/ Capitulo. 4 "Productus testis: salua tantum ante pudorem. Quantumcumque potes celato crimen amici."

Cassiodorus epistolarum li. i. e. 13. "Non decet esse difficile beneficium quod non patitur sui largitate detrimentum."

/ 33. e. "Tunc de exteris cogitandum est dum se ratio proprie necessitatis expleuerit."

/ 37. e. "Non est beneficium quod praestatur inuitis nec cuiquam vtile quod aduersa voluntate conceditur."

/ Li. 2 e. 28. "Beneficium dici non potest: quod nulla vtilitate sentitur. Angusta sunt beneficia: que non etiam de futuris aliquid pollicentur."

/ Li. 9. e. 24. "Dulcius accipitur: quod sub aliqua dilatione prestatur."

/ Libro. 11. e. 6 "Ipsius quoddammodo res agitur cuius in alterum vota complentur."

/ 16. e. "Subuenire semper amantis est."

/ Lib. 12. et fi. e. i. "Persona tua refugium fit oppraesso: infirmi defensio: praesidium aliqua calamitate concluso."

/ 5. e. "Gratificante natura illis amplius debemus: qui nobis aliqua proximitate iunguntur."

/ Idem de amicitia. c. 22. "Quicquid amico impenderis nunquam improperes."

Andreas ad gualterium de amore li. i. "Qui seruitia oblata recusat accipere: offerentem nimio rubore perturbat: et seipsum iudicatauaritie vitio contineri."

Auctor lib. qui incipit astrolabi: "Quod fieri tibi vis: hoc quoque fac aliis."

Montenarius in luna cleri. c. 96. "Quisquis amat seruit."

Prouer. vulgar: "Luna man laua laltra Tanto val le amigo che non zoa: como nemigo che no nosse."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 2