Text List

Rubrica 3

Rubrica 3

De liberalite et munificentia

¶ De liberalitate et munificentia. Rubrica. 3

ISaias propheta. c. i. "Omne diligunt munera: sequuntur retributiones."

Aristoteles ethicorum libro 4. c. i. "Non in multitudine datorum est quod liberale est: sed in dantis habitu. Ditari non facile est liberalem: neque accepturum existentem: neque custoditiuum."

/ 2. c. "Uelociter derelinquit substantia dantes idiotas qui et videtur prodigi esse."

/ Li. 9. c. 3. "Amicis magna quam extraneis existimamus oportere largiri."

/ Idem magnorum moralium li. i. c. 42. "Liberalis est laudabilis."

/ Idem rethoricorum. li. i. c. 13. "Liberalitas est virtus circa pecunias benefactiua. Illiberalitas autem contrarium."

/ Li. 2 c. 16. "Senes illiberales sunt: vnum enim aliquid necessariorum est substantia: simul autem propter experientiam sciunt ei quod difficile est possedisse: et facile abiicere."

/ Idem polliticorum li. 2. c. 2. "Largiri et auxiliari amic aut existeneis:aut alteris delectabilissimum est."

/ Idem in priorum analeticorum li. 2. c. 70. "Ambitiosi liberales sunt."

Iesus filius sirach in eccl. c. 4. "Non sit porrecta manus tua ad accipiendum: ad dandum vero collecta."

/ c. 12. "Bene fac humili: et non dederis impio."

/ 18. c. "Ante mortem bene fac amico tuo."

/ c. 18. "Omni dato ne des tristitia verbi mali."

/ 35. c. "In omni dato hylarem fac vultum tuum."

/ 41. c.

Terentius in phor. c. 3. "Quam iniquia comparatum est: hi qui minus habent: vt semper aliquid addant diuitibus."

Oratius in epistolis li. i. c. 7. "Prodigus et stultus donat qui spernit et odit. Hec seges ingratos tulit: et feret omnibus annis. Uir bonus et sapiens: dignis ait esse parandum. Nec tantum ignorat quid distent era lupinis."

Ouidius sine titulo seu amorum libro. i. c. 8. "Crede mihi res est ingeniosa dare."

/ Idem de arte amandi li. i. et fi. "Munera det diues."

Mattheus in euangel. c. 25. "Habenti dabitur et abundabit: ei autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo."

/ Idem dicit lucas in enangelio. c. 19.

Lucas in euangel. c. 6. "Date et dabitur vobis"

/ 8. c. "Qui habet dabitur illi: et quicumque non habet: etiam quod putat se habere auferetur ab eo."

Paulus apostolus in. 2 epistola ad corinth. ca. 9. "Hylarem datorem diligit deus."

Seneca de beneficiis li. i. "Dignus est decipi: qui de recipiendo cogitauit dum daret."

/ Libro. 2. "Dabo egenti: sed vt ipse non egeam succurram perituro: sed vt ipse non peream. Respiciende sunt cuique facultates sue vires que: ne aut plus prestemus quam possumus aut minus."

/ Li. 4. "Reiiciendi muneris signum est protinus inuicem aliud mittere et munere munus expugnare."

/ Idem de clementia: "Non est magni animi: qui de alienis liberalis est sed ille qui quod alteri donat sibi detrahit."

Ualerius maximus li. 5. ti. de gratia: "Amplissime et speciosissime diuitie sunt feliciter errogatis beneficiis late posse censeri."

Lex diges. ti. de offi. procon. li. solent. §. fi. "Ualde inhumanum est a nemine accipere. Sed passim vilissimum est: et per omnia auarissimum."

/ Ti. de adimendis et tranffe. leg. l. rem legatam. "Nemo in necessitatibus liberalis existit."

Marcialis cocus epigramaton li. 4. "Munera quod senibus viduisque ingentia mittis: Uis te munificum gargiliane vocem. Sordidius nihil est te: nihil est te spurtiusvnoQui potes insidias: dona vocare tua. Sic auidis fallax: indulget piscibus hamus. Callida sic stultas: decipit esca feras. Quid sit largiri: vel quid donare docebo. Si nescis: dona gargaliane mihi."

/ Lib. 5. "Que mihi praestiteris: memini semperque tenebo. Cur igitur taceo: postume tu loquaris. Incipio quotiens alicui tua dona referre. Protinus exclamat: dixerat ipse mihi. Non belle quedam faciunt duo: sufficit vnus.Huic operi: si vis vt loquar ipse tace. Crede mihi quamuis ingentia postume dones. Auctoris pereunt: garulitate sui. Dantur opes nullis nunc nisi diuitibus."

/ Li. 11 "Nil mihi das viuus: dicis post fata daturum Si non es stultus: scis maro quid cupiam."

/ Idem li. vndique suscep. c. 3. "Magna quid dare: sed promittem parua decorum est. Te facere contra gloria nulla tibi. Attolluntur hylares vilissima munera vultus. Uultus sub tristes: maxima deiiciunt Si donas tristis: et dona et praemia perdis."

/ Capitulo. 4 "Qui iustis scisque viris: tigiline ministrat. Sumit vbi donat: spargit et accumulat."

Auctor libri de formula honeste vite. c. 2. "Cum desideratione promitte: plenius quam promiseris presta."

Cato. c. 2. "Exiguum munus: cum dat tibi pauper amicus. Accipito placide: et plene laudare memento."

/ Capitulo. 3. "Dandum etenim est aliquid cum tempus postulat aut res."

/ Capitulo. 4 "Cum tibi diuitie superant in fine senecte: Munificus facito viuas: non parcus amicis."

Cassiodorus epistolarum li. i. e. 13. "Non decet esse difficile beneficium quod non patitur sui largitate detrimentum."

/ 15. e. "Regnantis facultas tunc sit ditior cum remittit: et acquirit nobiles thesauros fame neglecta vilitate pecunie."

/ 27. e. "Datur plerumque quod maiori vtilitate recipitur: et frequentius homo lucra sua complectitur cum necessaria pro temporis qualitate largitur."

/ 33. c. "Tunc dextris cogitandum est dum se ratio proprie necessitatis expleuerit."

/ Li. 2 e. 3 "Commendantur priora posterioribus donis."

/ Li. 3. e. 29. "Hec sunt regia dona quod semina sparsa in segetem coalescunt: in vnum coacta depereunt."

/ Idem de amicitia c. 22. "Hylari vultu serena facie et sermone iocundo condire studeas munificentiam tuam."

Isidorus soliloquiorum lib. 2. c. 54 et antepe. "Quicquid largiris cum hylaritate largire."

Uersificator fabularum esopi: fa. 28 fabule. "Nullus amor durat: nisi fructus seruet amorem.Cuilibet est tanti: munera quanta facit."

Fabula. 64. et fi. "Cuius semper eges rem nulli tradere debes."

Gualterius de castellione lib. i. "Unge animos donis: aurique appone liquorem. Hec egre menti poterit medicina mederi. Sic inopi diues: largusque medetur auaro. At si forte animo: res non respondeat alto: Copia si desit: vel si minuatur aceruus: Non minuatur amor: nec defit copia mentis. Allice pollicitis: promissaque tempore solue."

Mattheus vindocinensis scilicet de historia tobie. c. 13 "Uerus amicus Dantis in affectu: non datione patet. Da cito: da gratis gratum: ne gratia fiat Uenalis grato: munere gratus eris. Sic des pro modulo census: ne prodigia dandi Uirtus in vitium collaterale ruat."

/ Cap. 3 "Parcus semine: pauca metes. Est dare letitie vox: verbum nobile: verbum Mellifluum dantis gloria: dantis honor."

Heinricus samariensis lib. 2. "Qui decus oblatum: rugosa fronte venenat. Plus mihi diabolo displicet ille dator. Dona serenus homo carumque seruat amicum. Atque datum facie: duplicat ille suum. Quod donare velis: dones sine spe redeundi Ne quod aperta dedit: retrahat vnica manus"

Prouer. vulgar: "A caual dona: non guardar en dente."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 3