¶ De auxilio et fauore. Rubrica. 5.
ISocrates in
exhortationibus. c. 2 "Nulli rei praue nec assis: nec
faueas: videbis enim et tu talia operari
qualia operantibus aliis subieris."
¶ Aristoteles rethori. li. 2. c. 8. "Diuinum
arbitrabitur auxiliari iniusta patientibus."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 5. "De
propitiatu peccatorum noli esse sine metu."
¶ Terentius in adelphis. c. 6. "Absquiuis
homine cum est opus beneficium accipere gaudeas."
¶ Salustius in catilinario: "Auxilium ab
omnibus petas: etiam ab infimis."
¶ Lex diges. ti. de carbo. edi. li. i. §. sed et siquis. "Magis consulendum est his: quibus
maius periculum intenditur."
¶ Ambrosius de officiis li. 3. c. 24 "Pronum
quippe est genus humanum fauere
honoratioribus."
/ 25. c. "His fauemus frequentius
a quibus referende gratie vicem speramus."
¶ Gaufredus in poetria. c. 75. "Languor egetmedico: solamine luctus: egestas subsidio."