Rubrica 6
Rubrica 6
De vtilitate oblationis munerum et beneficiorum
MOises in deuteron. c. 23. "Fratri tuo absque vsura id quod indiget commodabis: vt benedicat tibi dominus deus tuus in omni opere tuo."
¶ Isocrates in exhortationibus. c. 2. "Benefacito bonis: bonus enim thesaurus penes virum studiosum debita gratia."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 12. "Benefac iusto: et inuenies retributionem magnam: et si non ab ipso certe a domino."
/ Li. 3. et fi. "Munera crede mihi capiunt: hominesque deosque Placatur donis: iupiter ipse datis. Quid sapiens faciet: stultus quoque munere gaudet."
/ Idem de fastis li. 5. "Sepe iouem vidi: cum iam sua mittere vellet Fulmina: ture dato sustinuisse manum."
¶ Seneca tragediarum in octauia. c. 4. "Unice obsequendo potius immittere virum." In hercule etheo. c. 5. "Merita vincunt et malos."
/ Idem de beneficiis li. i. "Nullum tam mansuetum animal est quod non cura mitiget: et in amorem sui vertat."
¶ Ualerius max. li. 4. ti. de his qui ex inimicis etc. "Marcus cicero aulum gauinium repetum darum rerum summo studio defendit: qui eum in consulatu suo vrbe expulerat."
/ Idem "p. vatinium dignitati sue semper in festum duobus publicis iudiciis tutatus est: sicut sine vllo crimine leuitatis: ita cum aliqua laude: quia speciosius aliquanto iniurie beneficio vincuntur: quam mutui odii pertinacia pensantur."
¶ Macrobius saturnaliorum libro 4. c. 18 "exautior publii: Beneficium dando accepit qui digno dedit."
¶ Cato. c. 3. "Si potes ignotis etiam prodesse memento. Utilius regno est meritis acquirere amicos."
¶ Boetius de disciplina scholarium li. 2. "Liem a multis destituatur laboris restitutio: tantum ab aliquo promouebitur fauoris adeptio."
¶ Cassiodorus epistolarum li. i. e. 27. "Datur plerumque quod maiori vtilitate recipitur: et frequentius homo lucra sua complectitur: cum necessaria pro temporis qualitate largitur."
/ Idem de charitate seu dilectione dei. c. 29. "Nemo adeo crudelis est qui ad collata beneficia non mitescat."
¶ Uersificator fabularum esopi. 28 sabu. "Nullus amor durat nisi fructus seruet amorem Quilibet est tanti munera quanta facit."
¶ Auctor lib. qui dicitur pamphilus. c. 15. "Si datur ad tempus: dat et ausert commoda munus. Iusque legesque suo destruit ingenio."
¶ Gualterius de castellione alexandreidos li. i. "Munus enim confert mores: inuectit auaros Occultat vitium: genus auget: subiicit hostem. Non opus est vallo: quos dextera dapsilis ambit. Nam seu pax vigeat: seu rupto federe pacRegnet: et in toto discordia feuiat orbe. Principibus dubiis: subitumque timentibus hostem. Est dare pro muro: et solidi muniminis instar."
¶ Heinricus samariensis li. 2. "Quemlibet officiis: ne queras quis sit honora. Nam multos caros: letus amicat honor."
On this page