Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De tyrannide et tyranno

¶ De tyrannide et tyranno. Rubrica. 5.

IOb hist. c. 15. "Cunctis diebus suis impius superbit: et numerus annorum incertus est tyrannidis eius. Sonitus terroris eius semper in auribus illius. et cum pax sit: ille semper insidiis suspicatur."

/ 34. c. "Dominus regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi."

Cronica de nugis philosophurum. c. 8 scilicet de periandro "Periander corinthius vnus de septem sapientibus ait: debentes secure tyrannos fieri beniuolentia fulciri: non armis."

Aristoteles ethicorum lib. 8. c. 5. "Tyrannus sibiipsi conferens intendit: rex autem quod subditorum. Prauitas monarchie tyrannus: malus autem rex tyrannus fit. In tyrannide nihil vel parum amicitie est."

/ Idem polliticorum libro 3. c. 8. "Ciues custodiunt armis reges: tyrannos autem extranei: hi quidem enim secundum legem et voluntariis. Hi autem inuoluntariis principantur."

/ 9. c. et pe. "Legem principari eligibilius magis quam ciuium vnum aliquem. Qui intellectum iubet principari deum et leges: qui autem homine est iubet apponit et bestiam. Quando concupiscentia totale et furor principatum habuerint tandem et optimos viros interiment."

/ Libro. 6. c. 6. "Non similiter facile est malignari pauco tempore principantes et multo."

/ 7. c. "Si per fraudem principatur aliquis vel per violentiam: iam hoc videtur tyrannus esse. Non volentibus mox non erit rex: sed tyrannus et non volentium."

/ 8. c. "Sunt et olim dicta ad saluationem: vt possibile est tyrannidis: excellentes perimere: et sapientes destruere: et neque communicationes sinere: neque sodalidatem: neque disciplinam: neque aliud tale: sed omnia cauere vni consueuerunt fieri domine sapiente et persuasio. Et neque scholas neque alias collectiones permittere fieri vacatiuas: et omnia facere ex quibus quammaxime ignoti inuicem erunt omnes: notitia enim fidem facit magis adinuicem. Malorum amicus est tyrannus. Tyranni adulationem recipientes gaudent: hoc autem nullus vtique faciet sensum habens liberum. Coniecturat tyrrannus tria. Unum vt modica sapiant subditi: nullus enim pusillanimus insidiabitur. Secundum autem vt discredat inuicem: non dissoluitur: prius enim tyrannus antequam credant subditi sibiipsis propter quod et epikeis aduersatur tanquam nociuis ad principatum: non solum propterea quod non volunt subiici dispotice: sed et quia fideles sunt sibiipsis et aliis: et quid non produnt neque seipsos neque alios. Tertium autem impossibilitas negociorum: nullis enim manum mittit ad impossibilia: quare neque tyrannidem dissoluere non existente potentia. Omnia reducet quis tyranica volita ad has hypotheses: hoc quidem vt subditi non credant inuicem: hoc autem vt non possint: hoc autem vt parunt sapiant. Communis custodia omnis monarchie est nullum virum facere magnum: sed siquidem plures seruabunt enim inuicem. Si autem forte aliquando oporteat facere magnum: nequaquam secundum morem audacem: maxime enim inuasius talis."

/ Li. 5. c. 7. "Propter iniustitiam: et propter timorem: et propter contemptum multi subditorum insurgunt aduersus monarchias."

Iesus filius sirach in eccl. c. 19. "Qui potestatem assumit iniuste odietur."

Terentius in adelphis: "Que sententia imperium credat grauius aut stabilius in quod fit quam id quod amicitia adiungitur."

Tullius de amicitia: "In vita tyrannorum nulla fides: nulla charitas: nulla stabilis beniuolentie potest esse fiducia: omnia semper suspecta atque sollicita: nullus locus amicitie. Quis enim aut diligit quem metuit: aut eum a quase metui putet: coluntur tantum simulatione amicitie dumtaxat ad tempus."

Seneca tragediarum in troa. c. 4. "Uiolenta nemo imperia continuit diu."

/ In medea. c. 4 "Iniqua nunquam regna perpetuo manent."

/ Idem de clementia. "Tyranni in voluntate seuiunt: regem non nisi ex causa ac necessitate."

Ualerius maxi. li. 7. t. "Sapienter dicta aut facta. Aristophanes incomedia introduxit remissum ab inferis atheniensium tyrannum periclem vaticinentem non oportere in vrbe nutriri leonem: sinaunt sit aliter obsequi ei conuenire. Monet enim vt precipue nobilitatis et concinnati ingenii iuuenes refrenentur. Nimio vero fauore ac profulsa indulgentia pasti quo minus potentiam obtineat ne impediantur quod stultum et inutile sit eas obtrectare vires quod ipse fouens."

Boetius de consolatione libro. 3 c. 9. "Expertus sorti sue periculorum tyrannus scilicet dionysius: qui olim fuit tyrannus sicilie regni metus pendentis super verticem gladii terrore simulauit."

Uersificator fabule esopi. 62 fabu. et pe "Nil magis horrendum quam flebilis aula tyranni Qua pietas hominis cum ratione petit Raptores famulique truces scelerumque ministri. Iniustis dominis impietate placent. Non amat insontes: sed sontes aula tyranni Complacet iniusto raptus iniquus ero."

Gualterius de castellione li. 4. "Que rara tyrannis Semper inest: fregit pietas generosa rigorem."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5