Text List

Rubrica 6

Rubrica 6

De iure et lege et pacto

¶ De iure lege et pacto. Rubrica. 6.

ISaias propheta. c. 10. "Uhe qua condunt leges iniquas"

Cronica de nugisphilosophurum. c. 3 scilicet de solone: "Solon qui fuit vnus de septem sapiententibus dicebat leges fuliginibus similes: etenim in illas siquid inciderit quod leue et debile sustinere. Si vero maius residentes ire."

/ 2. c. scilicet de chilone. "Chilo lacedemonius qui fuit vnus de. vii. sapiententibus iubebat legibus obedire."

Isocrates in exhortationibus. c. 2. "Obtempera legibus. Obedias legibus que regibus subsunt."

Aristoteles retho. li. i. c. 10. "Iudicium quidem legistatoris non secundum partem sed de futuris et vniuersalibus est."

/ 6. c. "In legibus est salus ciuitatis."

/ 18. c. "Praua facere preter legem malitia est et incontinentia."

/ 45. c. et fi. "Pactum est lex propria et secundum partem."

/ "Lex pactum quoddam est. Pactum leges destruit."

/ Idem polliticorum libro i. c. 4. "Lex iustum quoddam est."

/ Libro. 3 c. 9. et pe. "Sine appetitu intellectus lex est."

/ Lib. 7. c. 3. "Lex ordo quidam est."

/ Idem elacorum libro i. "Lex est opinio plurium."

Tullius rethoricorum artis vereris li. 2. c. 5. "Initium inuris a natura ductum videtur. Nature quidem ius est quod nobis non opinio: sed quae dam innata vis afferat: vt religionem: pietatem: gratiam: vindicationem: obseruantiam: veritatem. Consuetudinis ius esse putatur id quod voluntate omnium sine lege vetustas conprobaret. Pactum est quod inter quos conuenit itaiustum putatur vt iuri prestare dicatur."

/ c. 9 "Consuetudine ius est quod aut leuiter a natura tractum aluit: et in maius facit vsus: vt religionem: aut siquid eorum que ante diximus a natura profectum: maius factum propter consuetudinem videmus: aut quod in morem vetustas vulgi approbatione perduxit. Pactum est quod inter aliquos conuenit. Lege ius est quod in eo scripto quod populo exposito est vt obseruet continetur."

/ Idem retho. artis noue libro 2. c. 4. "Lege huius est id quod iussu populi sancitum est. Consuetudinis ius est id quod sine lege equo ac si legittimum sit vsitatum est."

/ Idem de legibus libro. i. "Lex est ratio summa in natura que iubet ea que facienda sunt: proh ibet que contraria. Legem bonam amala nulla alia nisi nature norma diuidere possumus. Non sulum ius et iura natura diuiduntur: sed omnino omnia honesta et turpia."

/ Idem de officiis libro. i. c. 39. "Qui parti ciuium consulunt: partem negligunt rem pernitiosissimam in ciuitate inducunt seditionem atque discordiam."

/ Idem tusculanarum questionum li. i. "Consensio omnium gentium lex nature putanda est."

/ Idem de natura deorum libro. 2. "Lex est recti preceptio: prauique depulsio."

/ Idem topicorum. c. 3. "Ius ciuile est equitas constituta: his qui eiusdem sunt ciuitatis ad res suas obtinendas"

Seneca epistolarum ad lucillum lib. 16. epistola. 2. "Legem breuem oportet esse quo facilius ab imperitis teneatur: velut emissa diuinitus vox sit: iubeat non disputet."

Ualerius maximus libro. 7 tit. sapienter dicta aut facta: "Anatharsis leges aranearum telis comparabat: nam vt illas infirmiora animalia retinere valentiora transmittem: ita his humiles et pauperes constringi: diuites et prepotentes non alligari."

Lex diges. ti. de iustitia et iure libro. i. "Ius est ars boni et equi."

/ l. iustitia "Iuris preceprecepta sunt hec: Honeste viuere: alterum non ledere: suum cuique tribuere:"

/ Ti. de iniuriis. l. iniuriarum. §. i. "Iuris executio non habet iniuriam."

/ Tit. ad leg. iulis de vi pub. l. pe. "Non puto nec vcrecundienec dignitati: nec pietati conuenire: quicquam non iu re facere."

/ Ti. de var. et extraor. cog. l. i. §. proinde. "Est quidem res sanctissima ciuilis sapientia: que praecio nummario non est estimanda. Lex auten. ti. haec constitutio innouat etc. in principio: Quod medicamenta morbis hoc exhi bent iura negociis."

Macrobius saturnaliorum lib. 2. c. 20. "Nisi pessimis effusisque moribus viueretur: profecto ferendis lagibus opus non fuisset."

/ "Leges bone ex malis moribus procreantur."

Cato. c. i. "Patere legem quam tuipse tuleris."

Cassiodorus epistolarum lib. 3. e. 17. "Iura publi. certissime sunt humane vite solatia: infirmorum auxilia potentum frena."

/ Libro. 4. e. 27. "Quicquid contra leges admittitur iusta execratione damnatur."

/ Lib. 5. e. 39. "Illa vere vita hominum est que inuris ordine continetur: nam beluarum ritus est sub casu viuere que dum rapiendi ambitu feruntur improuisa temeritate succumbunt."

/ Li. 9. e. 15. "Iustissime siquidem leges vt bonis aperiunt: ita claudunt malis moribus actionem."

Montenarius in luna cleri. ca. 117. "Quando iura silent: nequeunt peccata filere."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 6