Text List

Rubrica 9

Rubrica 9

De placiditate et ferocitate regis et iudicis

¶ De placiditate et ferocitate regis et iudicis. Rubrica. 9.

Seneca de clementia: "Magni animi proprium est placidum esse et tranquillum quietumque."

Lex diges. ti. de offi. praesi l. obseruandum: "Obseruandum est ius reddenti: vt in adeundo: quod facile se praebeat: sed conteruisse non patiatur. Iudex in cognoscendo neque excandescere debet aduersus eos quos malos putat neque praecibus calamitosorum illachrimari oportet: id enim non est recti et constantis iudicis cuius animi motum vultus detegit."

Auctor libri de formula honeste vite. c. 8. "Seuerior esto iudicio quam sermone: vita quam vultu."

Claudianus li. i. "Peragit tranquilla potestas. Quod violenta nequit: mandataque fortius vrget Imperiosa quies."

/ Libro. 8. "Publicus hinc ardescit: amor cum moribus equis. Inclinat populo regale modestia culmen"

Cassiodorus epistolarum li. 6. e. 24. et pe. "Utrumque laudabile est: vt bonus populus iudicem benignum faciat: et mansuetus iudex: grauissimum populum equabili ratione componat."

/ Li. 10: e. 7. "Iudiciaria virtus est: lingue bonis abundare: et mentis temperantia custodire."

Gregorius in pastorali. ca. 18. "Sit rector bene agentibus per humilitatem socius: contra delinquentium vitia per zelum iustitie erectus. Summus locus bene regitur: cum is qui praest vitiis. potius quam fratribus dominatur."

Gualterius de castellione lib. i. "Ciuiliter argue sontes."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 9