Rubrica 8
Rubrica 8
De iudicibus et iudiciis
¶ In leuitico. c. 19. "Non facies quod iniquum est: nec iniuste iudicabis. Nolite facere iniquum aliquod in iudicio: in regula: inpondere: in mensura: statera iusta et equa sint pondera: iustus modius: equusque sextarius."
¶ Isaias propheta ca. 5. "Uhe qui iustificatis impium pro muneribus: et iustitiam iusti auferitis ab eo."
>¶ Aristoteles rethoricorum libro 2. c. 18. "Iudex est qui in ciuilibus concertationibus inquisita iudicat"
¶ Oratius odarum li. 2. c. 58. "Quotiens bonus atque fidus Iudex honestum pretulit vtili: Reiecit alta dona nocentium Uultu: per obstantes cateruas Explicuit sua victor arma."
/ Idem de oratore li. 2. "Plura multo homines iudicant odio aut amore: aut cupiditate: aut iracundia aut dolore: aut letitia: aut spe: aut timore: aut errore: aut aliqua permotione mentis quam veritate: aut prescripto: aut iuris norma aliqua: aut iudicii formula: aut legibus."
/ Idem de ponto li. 2. e. 9. et antepenultima. "Conspicitur nunquam meliore potentia causa. Quam quotiens vanas non sinit esse preces."
¶ Quintilianus declam. 12 declam. "Nos ideo magistratus legibusque amoribus nostris accepimus: ne sui quisque doloris iudex sit: et assidue scelerum cause se refellant si vltio imitabitur crimen. Si ad arma mittimur et instituitur perniciosa nocendi contentio et in vicem leges ira succedat: premetur quidem innoxia infirmitas: et paucorum dominio subiecta plebs triste seruitium perferet."
¶ Mattheus in euangel. c. 7. "In quo iudicio iudicaueritis: iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis: remecietur vobis."
¶ Iacobus in epistola vnica. c. 2. "Iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicio"
¶ Seneca tragediarum in medea. c. 4. "Qui statuit aliquid parte inaudita altera: Equum licet statuerit haud equus fuit."
/ Idem de clementia: "Prope est vt libenter damnet qui cito: prope est vt inimicos puniat qui nimis."
/ Idem in prouerb. "Ad penitendum properat: qui cito iudicat. In iudicando criminosa est celeritas."
¶ Ptolomeus in centiloquio. c. 12. "Beniuolentia et maliuolentia hominem in iudiciis errare faciunt."
¶ Lex diges. ti. de orig. iur. l. 2. "Per eos qui iurisdictioni praesunt effectus iuris accipitur. Quantum est enim eius in ciuitate esse: nisi sint qui iura regere possint."
¶ Lex codi. ti. de iudeis. l. nullus: "Iccirco iudiciorum vigor iurisque publici tutela videtur in medio constituta ne quisquam sibiipsi permittere valeat vltionem."
/ Capitulo. 2. "Esto forti animo: cum sis damnatus inique.Nemo diu gaudet: sub iniquo iudice vincens."
¶ Cassiodorus epistolarum li. i. e. 3. "Facilis recti persuasor est innocens iudex. Excessus tunc sunt in formidine cum creduntur iudicibus displicere."
/ Li. 4. e. 10. "Quid a bellica confusione pax tranquilla distabit: si per vim litigia terminen tur."
/ 28 e. "Dignus est inter alios sequenda decernere qui sibi modum visus est legittime conuersationis imponere."
/ Li. 6 epi. 4 "Est nimirum magnum et sigularepraeconium si iudices non accipiant vbi sunt qui multum dare contendunt."
/ 12. e. "Prima equitas est a se praesules inchoare: vt timeant criminosi quem nequeunt similem reperire. Nullas enim in se culpas timet reus quas habere respexit cognitorem. Si vos actus nullus damnat in altero quia natura est humani animi vt nitatur parcius vindicare quod se cognouerit amisisse."
/ Libro. 8. e. 4. "Tales decet esse aulicos viros vt nature bona iudicio frontis aperiant: vt possint aguosci de moribus dum videntur. Tacens enim plerumque despicabilis est: etsi eum lingua nobilitat."
/ 15. e. "Gloria regni est reperisse iudices exquisitos. Auari iudices ne sciunt quantum delinquunt. Nam cum vendunt aliena crimina sua faciunt esse peccata."
/ Lib. 9. e. 9. "Non minus est malum bellicum vitasse: quam seua discussionis euadere. Ipsa est vera securitas que de nulla iudicis iniquitate formidat."
/ Lib. 10. e. 6. "Cui iustitia committitur malis moribus non grauetur: alioquin inefficax est ab homine exigere quod agnoscitur non habere."
/ Libro. 11. e. 9. "Inutile bonum est iudicem non accipere: et multis accipiendi licentiam praebuisse."
/ Libro. 12. et fi. e. i. "Quam periculosum est pati iudicem rationabiliter iratu: et illum de fortunis tuis decernere quam te constat grauitur irritasse"
¶ Isidorus soliloquiorum lib. i. ca. i. "Petit leges auaritia iudicante. Premia et dona legibus vires tulerunt. Ubique pecunia vincit. Ubique venale iudicium est."
/ Lib. 2. c. 41. "Ancipitem dium deliberat sententiam. Nullum iudices suspitionis arbitrio: ante proba. et sic iudica. Periculosum est quempiam de suspitione iudicare."
¶ Auctor libri qui dicitur facetus. c. 8. "Qualis erit iudex: tales sunt quippe ministri Si malus est osis: fit populusque malus."
¶ Gualterius de castellione li. i. "Si lis inciderit: te iudice dirige libram Iudicii: nec flectat amor: nec munera palpent Nec moueat stabilem persone acceptio mentem. Cum semel obtinuit vitiorum mater in aula Pestis auaritie: que sola incarcerat omnes Uirtutum species: spreto moderamine iuris. Curritur in facinus nec leges curia curat."
¶ Montenarius in luna cleri. c. 108 "Iudex qui perimit scelerum fomenta: minister Noscitur esse dei: qui vero negligit hostis."
On this page