Text List

Rubrica 16

Rubrica 16

De diuersis penis diuersorum criminum statutis in lege mosayca

¶ De diuersis penis diuersorum criminum statutis in lege mosaica. Rubrica. 16.

IN exodo c. 21. "Qui percusserit hominem volens occidere: morte moriatur. Siquis per industriam occiderit proximum suum et per insidias: ab altari meo euelles eum vt moriatur. Qui percusserit patrem suum aut matrem: morte moriatur. Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum conuictus noxe: morte moriatur. Qui maledixerit patri aut matri: morte moriatur. Qui percusserit seruum suum vel ancillam virga: et mortui fuerit in manibus eius: criminis reus erit. Sinautem vno die superuixerit vel duobus non subiacebit pene: quia pecunia illius est Si percusserit quispiam oculum serui sui aut ancille: et luscos eos fecerit: dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. Dentem quoque fi excusserit seruo vel ancille sue: similiter eos dimittet liberos. Siquis aperuit cisternam et foderit et operuerit eam: cecideritque bos in eam vel asinus: dominus cisterne reddet praecium iumentorum: quod autem mortuum est ipsius erit. Si bos alienus bouem alterius vulne rauerit: et ille mortuus fuerit: vendent bouem viuum: et diuident precium. Cadauer autem mortui inter se dispercient. Si autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudius tertius: et non custodiuit eum dominus suus: reddet bouem pro boue: et cadauer integrum accipiet."

/ 22. c. "Si effringens fur domum siue sussodiens fuerit inuentus: et accepto vulnere mortuus fuerit: percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto fuerit sole hoc homicidium perpetrauit: et ipse morietur. Si seduxerit quis virginem necdum sponsatam dormieritque cum ea: dotabit eam et habebit vxorem eam. Si pater virginis dare noluerit: reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consueuerunt. Maleficos non patiaris viuere. Qui coierit cum iumento: morte moriatur."

In leuitico. c. 20. "Si mechatus quis fuerit cum vxore alterius et adulterium perpetra uerit cum coniuge proximi sui: morte moriatur et mechus et adultera. Qui dormierit cum masculo coitu femineo: vterque operati sunt nefas: morte moriantur. Qui supra vxorem filiam duxerit matrem eius: scelus operatus est: viuus ardebit cum eis. Qui cum iumento et pecore coierit: morte moriatur: pecus quoque occidite. Mulier qua succubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo. Qui maledixerit et blasphemauerit nomen domini: morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo populi. Qui percusserit et occiderit hominem: morte moriatur. Qui percusserit animal: reddat vicarium. i. animam pro anima. Qui irrogauit maculam cuilibet ciuium suorum: sicut fecit sic fiet ei: fracturam pro fractura: oculum pro oculo: dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam: talem sustinere cogetur."

Moyses in deuteronomio c. 19 "Cumbene diligentissime perscrutantes inuenerit falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium: reddant ei sicut fratri suo facere cogitauit: vt audientes ceteri: timorem habeant: et nequaquam talia facere audeant: non misereberis eius: sed animam pro anima: oculum pro oculo: dentem pro dente: manum pro manum pedem pro pede exiges."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 16