Text List

Rubrica 17

Rubrica 17

De iudiciali vindicta

¶ De iudiciali mundicia. Rubrica. 17

MOises in deuteronomio c. 24 "Non occidentur patres pro filiis: nec filii pro patribus: sed vnusquisque pro suo peccato moriatur."

Salomon in prouer. c. 20. "Dissipat impios rex sapiens."

/ Idem in eccl. c. 8. "Quia non profertur cito contra malos sententia absque vllo timore filii hominum perpetrant mala."

Hieremias propheta li. prophetarum. c. 31. "Omnis homo qui comederit vuam: acerbam et dentes ei obstupescent."

Ezechiel propheta. c. 18. "Ezechiel ait: Factus est sermo domini ad me dicens: Fili hominis quid est quod inter vos parabolam vertitis in prouerbium istud inter israhel dicentes: Patres nostri comederunt vuam acerbam: et dentes filiorum obstupescunt. Anima que peccauerit ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris: et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum."

Aristoteles retho. li. i. c. 19 "Differunt punitio et castigatio. Castigatio quidem enim patientis gratia est. Punitio autem facientis vt satietur."

/ Lib. 3. et fi. c. 12. "Uindicta nocumentum quoddam iustum est."

/ Idem polliticorum li. 7. c. 10. "Punitiones a virtute quidem sunt"

Pilon vel philemodo li. sapiente. c. 11. "Per qua peccat quis per hec et torquetur."

Tullius rethoricorum artis veteris li. 11. c. 5 "Nihil est indignius quam eum qui culpa caret supplitio non carere."

Quintilianus declamationum. 13 declam. "Facinus est o iudices euadere nocentes."

Seneca tragediarum in hercule furente. c. 11 et fi. "Sepe vindicta obfuit."

/ Idem in prouerb. "Nunquam scelus scelere iudicandum est."

Lex diges. ti. de operis noui nunci. li. de pupillo. §. si plurium. "Non debet nocere factum alterius ei qui nihil fecit."

/ Ti. de fideiussoribus l. si a reo. §. fi. "Penas ob male ficia solui magna ratio suadet."

/ Ti. de reg. iur. l. infrascripta. "Non debet alteri per alterum iniqua conditio inferri."

Lex codi. ti. de epis. et cleri. l. presbyteri: "Multomagis pena sunt digni quibus cum plurimum honoris est delatum: occulto inueniuntur in crimine."

/ Ti. de iudeis. l. nemo. "Iccirco iudiciorum vigor iurisque publici tutela videtur in medio constituta ne quisquamsibiipsi permittere valeat vltionem."

/ Ti. de penis. l. si operis: "Non remitti penam facile publice interest: ne ad maleficia quisquam temere pro filiat."

Beotius de consolatione lib. 4. c. 7. "Puniri improbos iustum est: impunitos elabi etiam iniquum esse manifestum est."

Cassiodorus epistolarum li. i. e. 4. "Excessus tunc sunt in formidine quando creduntur iudicibus displicere."

/ Li. 4. e. 35. "Esset cunctis fallendi studium si fraus subuecticium lucraretur effectum."

/ 49. e. "Necesse est vindicte subiaceat qui prauis moribus obsecundat."

/ Libro. 5. e. 14 "Iustitie ratio persuadet excedentes reprimere vt ad cunctos possit quietis suauitas peruenire."

/ Libro. 9. e. 2. "Uix audet quisquem in illos excedere: in quibus culpas non potest inuenire."

/ Lib. 9. e. 22. "Indiscreti hominum mores confusique vagarentur si aut culpa formidinem aut virtus praemia non haberet."

Auctor li. qui dicitur pamphilus. c. 22 "Penas sepe luit quas homo non meruit."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 17