Text List

Rubrica 19

Rubrica 19

De seueritate seu rigore: et crudelitate seu seuitia

¶ De seueritate seu rigore et crudelitate seu seuitia. Rubrica. 19

SEneca de clementia: "Tam omnibus ignoscere crudelitas est est quam nulli medium tenere debemusUoluntas oportet ante seuiendi quam causa deficiat. Alioquin quemadmodum prescisse arbores plurimis ramis repullulant. Ita regia crudelitas auget inmicorum numerum tollendo: parentes enim liberique eorum qui interfecti sunt et propinqui et amici in locum singulorum succedunt. Tyranni in voluntate seuiunt: reges non nisi ex causa ac necessitate. Clementie contrariam imperiti putant seueritatem: sed nulla virtus virtuti contraria est. Quid ergo opponitur clementie crudelitas: que nihil aliud quam attrocitas animi in penis exigendis."

Seneca in prouerb. "Respue crudelitatem et matrem crudelitatis iram."

Lucanus li. 8. "Facere omnia seue Non impune licet."

Ualerius maximus li. 6. tit. de seueritate. "Cambises mali cuiusdam iudicis e corpore pellende tractam selle intendi in: eaque filium eius iudicaturum considere iussit. Ceterum et rex et barbarus attroci ac noua pena iudicis ne quis postea corumumpi iudex posset prouidit."

/ Libro. 9. ti. de crudelitate: "Seuus fuit enei thauri inuentor: quo inclusi subditis ignibus longo et abdito cruciatu mugitus resonantes spiritum edere cogebantur: ne eiulatus eorum humano sono vocis expraessi phaleridis tyranni misericordiam implorare possent: quam quia calamitosis deesse voluit teterminum artis sue opus primus inclusus merito auspicatus est."

/ Auctor libri de formula honeste vite. c. 4 "Seuerior esto iudicio quam sermone: vita quam vultu: vltor clemens: seuitie detestator."

Cassiodorus epistolarum libro. 11. et pe. epistola. 41. et fi. "Qui iustitie inexorabili excubat: necesse est vt eum pietas benigna desinat."

Gregorius in pastorali. ca. 18 "Disciplina vel misericordia multum destituitur si vna sine altera teneatur. Sed erga subditos suos inesse rectoribus debet: tunc iuste consulens misericordia et pie seuiens disciplina."

Gaufridus in poetria. c. 94. "Cum possis noli seuire: memento neronis."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 19