Rubrica 1
Rubrica 1
De intelligentia: cognitione: ingenio et scientia consideratione morali
TErtie partis primus liber tractat de intelligentia et scientia consideratione morali sub his titulis sequentibus.
/ 32. c. "Inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Auris verba probat: et guttur escas gustum diiudicat."
¶ Cronica de nugis philosophurum. c. 2 scilicet de solone. "Solon qui fuit vnus de. vii. sapientibus dicebat: Intellectum fac ducem."
¶ Isocrates in exhortationibus. c. 2 ad finem "Maximum est in minimo bonus intellectus in humano corpore."
¶ Plato in timeo: "Inuisibilium diuinarumque potestatum que demones nuncupantur prestare rationem maius est opus quam ferre valeat hominis ingenium."
¶ Aristoteles meth. li. i. c. i. in prin. "Omnes homines natura scire desiderant. Scientis signum est posse docere."
/ Idem de anima lib. i. "Recto et ipsum obliquum cognoscimus: iudex enim vtroque rectum est: contrarium enim obliquum neque sui ipsius neque recti."
/ Idem probleumatum parte. 30 "Omnes excellentes viri aut secundum philosophiam aut polliciam: aut poesim: aut artes videntur melancolici esse."
/ Lib. 2. et fi. "Quod scimus sepe transpositum ignoramus. Prouidere quidem difficile est: per vacationem autem videre facile."
/ Idem ethincorum libro i. c. i. "Unusquisque iudicat bene que cognoscit: et horum est bonus iudex."
/ Idem magnorum moralium li. i. c. 72. "Intellectus est circa principia intelligibilium entium. Scientia est eorum que suntcum demonstratione: principina autem intelligibilia sunt. Quare non vtique erit circa principia scientia et intellectus."
/ 73. c. "Sapientia est ex intellectum et scientia composita: quare erit vtique circa hoc circa que et intellectus et scientia."
/ Idem in tractatu de bona fortuna. c. 2. et fi. "Quid vtique est melius scientia et intellectu nisi deus:" / Idem retho. li. 2. c. 16. "Iuuenes omnia scire putant et affirmant."
¶ Philon vel philemen li. sapiente. c. 9. "Corpus quod corrumpitur aggrauat animam: et depraemit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Difficile estimabimus que in terra sunt: et. que in prospectu sunt inuenimus cum labore: que in celis sunt autem quis inuestigabit:"
¶ Tullius de offi. li. i. c. 8. "Omnes trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem: in qua excellere pulchrum putamus."
/ Idem de oratore li. i. "Adest fere nemo qui non acutius atque acrius vitia indicet quam recta videat"
Libro. 3. "Non est tanta in rebus obscuritas vt eas non penitus acri vir ingenio cernat si modo aspexerit."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum lib. i. e. 3. "Plus tibi et viua vox: et conuictus quam orno proderit. Homines amplius oculis quam auribus credunt."
/ Libro. 5. e. 9. "Patet omnibus veritas: nondum in occupata multum ex illa etiam futuris relictum est."
/ Lib. 14. e. i. "Semina in corporibus humanis diuina dispersa sunt: que si bonus cultor excipit similia origini pariunt: et paria his ex quibus orta sunt surgunt. Si malus non aliter quam sterilis ac palustris humus necat: at deinde creat purgamenta pro frugibus."
/ Idem de tranquillitate animi: "Male respondent coacta ingenia. Nullum magnum ingenium sine mixtura dementie fuit."
¶ Lex institur. li. 3 ti. de gradibus: §. fi. "Ueritas magis occulta fide quam per aures animis hominum infigitur."
¶ Cecilias firmianus de beata vita lib. i "Nullus suauior animi cibus est quam cognitio veritatis. Primus sapientie gradus est falsa intelligere: secundus vera cognoscere."
¶ Macrobius de somno scipionis li. i. "Facicilior ad intelligendum per oculos via est quam per sermonem."
/ Libro. 2. "In re naturaliter obscura qui in exponendo plura quam necesse est superfundit addit tenebras. Anime facilius illabitur concepta ratio descriptione quam sermone."
¶ Boetius de consolatione li. i. c. 12. et penultimo. "Eam mentium constat esse naturam: vt quotiens abiecerint vera: falsis opinionibus induantur."
¶ Cassiodorus epistolarum li. i. epi. 8 "Fidem siquidem rerum a ratione colligimus: que nunquam desiderantibus absconditur si suis vestigiis perquiratur."
/ Li. e. 52. "Paucos ratio capit: aut probabilis oblectat intentio: ad illud potius turba ducitur quod ad remissionem curarum constat euentum."
¶ Hugo de sancto victore in didascalo li. 2. c. 7 "Ingenium a natura proficiscitur: vsu iuuatur: immoderato labore recluditur: et temperato acuitur exercitio."
¶ Mattheus vindocinensis in poetria: parte i. c. 6. "Ingenii dolor auget opes rebusque sinistris. Plenius anxietas ingeniosa sapit."
¶ Auctor li. de moribus medicorum. c. i. "Omnia scire decet: cuncta patrare nocet. Scire malum quod vitet: idem res conueniens est. Scire bonum discat: quilibet id quod agat."
¶ Ricardus venusinus iudex li. de pertractatione nup. c. 28 "Sepius audiui: quia post conuiuia non est Consilium compos: stat nemo bene sui. Est hebes ingenium dape multa ventre recepta Non est perfecte tunc rationis homo. Turbatur cerebrum: cessat discretio mentis. Cur satur est venter: spiritus alter inest. Precipue bachus in nobis si dominetur."
On this page