Text List

Rubrica 2

Rubrica 2

De experientia

¶ De experientia. Rubrica. e2

ARistoteles ethicorum li. i. c. i. "Iuuenis inexpertus est eorum qui secundum vitam sunt actuum"

li. 6. c. 5. "Iuuenis expertus non est: multitudo enim temporis facit experientiam."

/ Li. 10. et fi. c. 8. et fi. "Desiderantibus de politica scire opus esse videtur experientia. Experti circa singula iudicant recta opera: et per que et qualiter perficiuntur intelligunt."

/ Idem metaphorum lib. i. ci. "Hominibus scientia et ars per experientiam euenit: experientia enim artem facit: sed inexperientia causam: vt ait polus. Expertos magis proficere videmus sine experientia rationem habentibus causa autem est quia experientia singularium est cognitio: ars vero vniuersalium."

Iesus filius sirach in eccl. c. 34. "Qui non est expertus pauca recognoscit."

Uirgilius eneid. li. 11. ante medium satura. "Experto credite."

Paulus apostolus epistola. i. ad thessalonicenses c. 5. et fi. "Omnia probate quod bonum est tenete.."

Cassiodorus epistolarum: libro. i. e. 23. "Bellico homine stirpis est gaudium comprobari. Latet sub ocio laudabilis fortitudo: et dum se probandi non habet spacium occulta est lux tota meritorum."

/ Li 4. e. 48 "Multo magi opinio est purgata quam si desinentibus querelis non fuerit impetita."

/ Li. 11 e. 2. "Uerus testis est qui laudat expertus."

/ 41. e. et fi. "Pectora ipsa vitare norunt qui se lesisse eis noscunt. Itinera illa non repetunt vbi in foueam corruerunt. Tenaces laqueos auis capta declinat: herentem viscum alis suspecta non insidet."

Idorus soliloquiorum li. 2. c. 41. "Experientia plus scitur."

Uersificator fabularum esopi. 50. fa. "Preteriti ratio scire futura facit. Uitat auis taxum quam gustu teste probauit."

Prouerb. vulgar: "Scotao sopla ensorao."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 2