¶ De coniectura morum per
aspectum et gestum. Rubrica. 10
SAlomon in prouerb. ca.
17. "In facie
prudentis lucet prudentia."
/ 17. c. "Quodo in aquis resplendent vultus
prospicientium: sic corda hominum manifesta sunt
prudentibus."
/ Idem in eccl. c. 8. "Sapientia
hominis lucet in vultu eius."
¶ Aristoteles ethicorum libro 4. c. 8. "Unusquisque
qualis est talia dicit: et operatur: et sic viuit."
10. c. et fi. "Rubescunt verecundati: mortem autem trmentespallescunt."
/ Li. 10. et fi. c. 5. "Unusquisque circa hec et in his operatur que maxime
diligit."
/ Idem retho. lib. i. c. 16. "Opera signa
habitus sunt."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 13. "Cor hominis
inmutat faciem illius: siue in bono siue in
malo."
/ 19. c. "Ex visu cognoscitur vir: et ab
occursu faciei congnoscitur sensatus. Amictus
corporis risus dentium: et ingressus hominis
enunciant de illo."
/ 21 c. "Fatuus ridens exaltat
vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridet."
/ 24 c. "Diuitis et pauperis cor bonum in omni
tempore vultus illorum hilaris. Fornicatio
mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius
agnoscetur."
¶ Terentius in heutontumerumenon. c. 20 "Uultus quoque hominum fingit scelus."
¶ Tullius de oratore li. 2. "Imago animi est
vultus: iudices oculi: nam hoc est vna pars
corporis que quot animi motus sunt: tot
significationes possit efficere."
¶ Ouidius de arte amandi li. 3. et fi. "Sepe
tacens odii semina vultus habet."
/ Idem de luco "Et color et macies et vestis et omnis egestas.
Ostendunt qualem sensum sub pectore gestas"
¶ Mattheus in euangel. c. 6. "Lucerna
corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus simplex
fuerit: totum corpus tuum lucidum erit. Si autem
oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum
tenebrosum erit."
/ Idem dicit lucas in euang. 16. c.
¶ Seneca tragediarum in tieste. c. 8. "Heret in
vultum trucis: imago facti."
¶ Maximianus: "Certe difficile est
abscondere pectoris estus.
Panditur in clauso sepius ore furor."
¶ Prudentius de psicomachia. c. 10 "Pallor in ore: Conscius audacis: facti dat signa
reatus."
¶ Marcialis cocus li. vndique suscepto: "Est
speculum mentis facies: oculique reuelant
Qualia sint intus: mens animusque hominis."
¶ Ambrosius de officiis li. 2. c. 12. "Degeneres animos vita arguit."
¶ Prosper. sub. 22. epigramate. "Ex operum specie clarebunt intima cordis."
¶ Cassiodorus epistolarum li. 3. epi 3 "Panditur animi natura per vultum."
/ Li. 6. e. 9. "Superbus varieatis gressibus patet. Iracundus
luminum feruore declaratur. Subdolus
terrenum semper amat aspectum. Leues inconstantia
prodit oculorum. Auarus ab vncis: vnguibus
explanatur."
/ 16. e. "Sollicitis inquisitoribus
sepe et vultu proditur quod tacetur."
/ Li. 17. et fi. "Sicut discipuli magistri scientiam produnt: sic nos
obsequentium mores aperiunt."
/ Lib. 7. e. 5. "Prima fronte talis dominus esse creditur: quale eius
habitaculum comprobatur."
¶ Isidorus soliloquiorum lib. 2. c. 29. "Animus
in corporis habitu apparet.
Gestus corporis signum est mentis.
Corporis gestu: animus panditur."
¶ Auctor libri qui dicitur pamphilus. c. 37. "Uix
celari potest intimus cordis amor."
/ Cap. 43 "Occultare nequit sua lumina maximus ignis
Occultare potest nec sua vota venus."
¶ Andreas capellanus: ad gualterium de
amore li. i. "Exterior habitus manifeste
demonstrat qualis sit intus dispositio mentis."
¶ Gualterius de castellione alexandreidos
li. i. "O quam difficile est studium: non perdere vultu."
¶ Mattheus vindocinensis in poetria: parte
i. c. 12. "Oppositi vultus esse propheta potest"
/ Particula. 2. c. 3. "Mens vultu loquitur
habitusque propheta doloris.
Coniecturales exhibet ore notas.
Ira patet vultus exteriora nota."
¶ Heinricus samariensis li. i. parte. i. "Iam
facies habitum mentis studiumque fatetur.
Mensque quod intus agit: iudicat illa foris.
Internique status liber est: et pagina vultus."
¶ Gaufridus in poetria. c. 75. "Formido
pallet: rubet ira: superbia turget."