Text List

Rubrica 11

Rubrica 11

De coniectura morum per verba

¶ De coniectura morum perverba. Rubrica. 11.

SAlomon in prouerb. c. 12. "Doctrina noscitur vir."

Cronica de nugis philosophorum. c. 2 scilicet de solone. "Solon qui fuit vnus de. vii. sapientibus dicebat: verbum imaginem esse operum."

Aristoteles ethicorum lib. 4. c. 8. "Unusquisque qualis est: talia dicit et operatur: et sic viuit."

Iesus filius sirach in eccl. c. 27. "Uerbum ostendit excogitatum hominis. Ante sermones non collaudes virum."

Seneca epistolarum ad lucillum li. 10. e. 8. "Iracundi hominis iracundia oratio est."

Cato. ca. 5. et fi. "Prospicito cuncta tacitus quod quisque loquatur Sermo hominum mores celat: et indicat idem."

Cassiodorus epistolarum in prohem. "Oratio dispar moribus vix potest inueniri."

/ Lib. 5. e. 22. "Est quoddam speculum morum agentis oratio: nec maius potest esse mentis testimonium quam qualitas inspecta verborum."

/ Li. 6. e. 9. "Speculum siquidem cordis hominum verba sunt."

Isidorus in sinonima soliloquiorum li. 2. c. 31 "Sermo vanus: vane conscientie index est. Mores hominis lingua pandit. Qualis sermo ostenditur: talis animus comprobatur"

Bernardus li. de improbatione vitiorum. c. 5 "Ex feda teste fetionus exit odor."

Prouerb. vulg. "Cotal parola cum tu me dico: tal cor me fai."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 11