Text List

Rubrica 7

Rubrica 7

De principii qualitate et potentia consideranda

¶ De principii qualitate: et principio considerandis. Rubrica. 7.

ARistoteles ethicorum libro. c. 8 "Magnum influxum habent principia et auxilium ad sequentia: videtur ergo plus quam dimidium totius esse principium et multa manifesta fieri eorum que queruntur per ipsum."

/ Idem polliticorum libro i. c. i. "Si quisex principio res nascentes fieri viderit optime contemplabitur."

/ Li. 5. c. i. "Impossibile est a principio et eo quod in principio est vitiato non occurrere in fine malum. Principium dicitur esse dimidium totius. Quare et quod in ipso paruum peccatum est proportionale est ad ea que in aliis partibus sunt."

/ Li. 7. c. 12. et fi. "Omnia quecumbmpossibile asuescere mox inchoantibus melius assuescere."

/ Idem phisicorum libro i. c. 2. "Uno inconuenienti dato alia sequuntur."

/ Idem de celo et mundo li. i. c. 5. "Principium virtute maius est quam magnitudine. Quapropter quod in principio est modicum in fine fit multum magnum."

/ Idem de generatione animalis li. i. c. 2. "Modico principio permutato multa simul permutari consueuerunt eorum que sunt circa principium."

/ Idem de motu animalis. "Modica permutatione facta in principio multas et magnas facit differentias deinceps."

/ Idem elementorum li. 2. in fi. "Inuento facile est addere."

Terentius in eunucho. c. 20. "Malo principio magna familiaritas conflata est."

Oratius in epistolis li. i. e. 2. "Dimidium facti qui cepit habet."

/ Episto. 19 "Nam tua res agitur paries cum proximus ardet. Et neglecta solent incendia sumere vires."

Tullius de fine bonorum et malorum li. 5. et fi. "Omnium rerum principia parua sunt: sed suis progressibus vsa augentur."

/ Idem philippicorum li. 5. "Omne malum nascens facile opprimitur inueteratum fit plerumque robustius."

/ Idem de oratore li. 2. "Omnia que fiunt quecumque aguntur acerrime leuioribus principiis natura ipsa praetexuit."

/ Idem in thimeum platouis siue de essentina mundi: "Difficillimum est in omni conquisitione rationis exordium."

Ouidius epistolarum. 16. e. "Flamma recens sparsa parua recedit aqua."

/ Idem sine titulo seu amorum libro i. e. 8. "Parcius exigito precium dum rhetia tendis. Ne fugiant captos ignibus vre tuis."

/ Idem de remedio amoris li. i. "Principiis obsta: sero medicina paratur.Cum mala prolongas conualuere moras."

/ Idem de tristibus li. 5. e. 8. "Turpius eiicitur quam non admittitur hospes."

/ Idem de arte amandi li. 3. et fi. "Dissimulante tamen: nec prima fronte rapaces. Est nouus visa casse resistit. Opprime dum noua sunt subtilimaseminta morbi."

Quintilianus declam. 17. et fi. declama. "Male desinunt qui incipere non debent."

Seneca epistolarum ad lucillum li. 11. e. 3. et fi. "Facilius est initia affectuum prohibere quam impetum regere. Facilius est excludere quam admissa comprimere."

/ Libro. 18 e. i. "Facilius crescit dignitas quam incipit: pecunia quoque circa paupertatem plurimum amorem habet: dum ex illa ereptat."

/ Libro. 19. e. 10. "Imbecillis est primo omnis affectus deinde ipse se concitat: et vires dum procedit parat: excluditur facilius quam expellitur."

/ Idem de clementia: "Que ex solido nascuntur in maius meliusque procedunt."

/ Idem de consolatione ad marciam: "Omnia vitia penitus insistunt nisi dum surgunt oppressa sint."

Statius tebaidos li. 10. "Leta malorum. Principia."

Lex diges. ti. de orig. iur. li. i. "Cuiuiscumque rei potentissima pars principium est."

/ Lex codi. ti. in quibus cau. in inte. resti. non est neces. li. fi. "Melius est intacta iura seruare quam post causam vulneratam remedium querere."

/ Tit. quando licet sine iudice vindicare. l. i. "Melius est in tempus occurrere quam post exitum vindicare."

Ualerius max. li. 9. ti. i. "Nullum vitium ibi finitur vbi incipit."

Cassiodorus epistolarum lib. i. e. 39. "Fatos ipsos apprehendere virgultis teneris inchoamus: ceterum si robora primis scintillis adhibeas igniculum opprimis quem fouere contendis. Sic animi hominum nisi prius leuiter fuerint imbuti ad hoc quod intendunt idonei nequeunt reperiri. Primordia cuncta pauida sunt: et alitur timiditas non tollitur nisi cum rebus necessariis nouitas arrogatur."

/ Libro. 2 epistola. 3. "A paruis inchoant que in sequentibus magna se admiratione sublimant."

/ Li. 4 epistola. 14. "In ipsis iniciis comprimendus excestus est: ne feda imitatio turpis scabies paulatim aliquos comprehendat."

/ Li. 6 epistola. 21. "Melius est in ipsis cunabulis adhuc mollia reprimere quam indurata crimina vindicare."

Auctor libri qui dicitur pamphilus. c. 3 "Incipe spe: melius dedit et dabit omnia tempus. Inceptumque viis mille patebit opus."

/ Capitulo 20 "Res tamen interdum grandia parua mouet. Ex minima magnis scintilla nascitur ignis. Et generat paruum grandia principium."

Gualterius de castellione li. 7. "Parua solet magnis causam prestare ruinis. Cum neglecta fuit modica scintilla lucere."

Gaufridus in poetria. c. 50. "Surgit permulta seges de semine pauco. Flumina magna trahunt ortum de fonte pusillo. De tenui virga grandis protenditur arbor."

Montenarius in luna cleri. c. 46. "Uix possunt male cepta bonum contingere finem."

Prouerb. vulgar. "En via se conza soma. Lopera comenza: e meza fata. Pizola brunzma fa gran focho."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 7