ARistoteles
phisicorum li.
8. c. 3. "Nihil est inordinatum eorum qua
natura: et secundum naturam sunt.
Natura omnibus causa ordinationis est.
Ordinatio omnis ratio est."
/ Idem de memoria
et reminiscentia: "Sunt magis
reminiscibilia quecumque ordinationem habent."
/ Idem conomicorum libro i. in fi. "Oportet vnumquodque in
loco suo poni: sicut enim paratum existens non
queretur."
/ Idem polliticorum libro 7. c. 3. "Lex
quedam ordo est: valde excedens numerus non
potest participare ordinem."
¶ Paulus apostolus in epistola ad romanos. c.
13. "Que a deo sunt ordinata sunt."
/ Idem
epistola. i. ad corinthios. c. 14. "Omnia honeste et
secundum ordinem fiant in nobis."
¶ Marcialis cocus: li. vndique suscepto. c. 3. "Quam male confundit ratio praepostera mores."
¶ Boetius de consolatione lib. i. c. 11. "Quod
precipiti via certum deserit ordinem letos non
habet exitus vti."
¶ Cassiodorus epistolarum lib. 8. e. 13. "Securus
celsa conscendit qui se in paulo minoribus
approbauit: et certo procedit vestigio qui
gradatim desiderio potitur accepto."