Text List

Rubrica 10

Rubrica 10

De cause et effectus consideratione et occasione

¶ De cause et effectus consideratione et occasione. Rubrica. 10

ARistoteles ethicorum li. i. c. 3. "In omni operatione et electione finis bonum: huius enim gratia reliqua operantur omnes."

/ Libro. 3. c. 6. "Qualiscuque vnusquisque est talis et finis videtur ei."

/ Li. 4. c. 8. "Unusquisque qualis est talia dicit et operatur: et sic viuit."

/ Idem topicorum lib. 3 "Quod propter se eligendum est eo quod propter aliud magis eligendum. Quod per se est causa mali magis fugiendum est eo quod per accidens."

Tullius philippicorum libro 8. "Is profecto mortem attulit qui causa mortis fuit."

Mattheus in euangelio. c. 7. "Omnis arborbona fructus bonos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere. Mala autem arbor fructus malos facit. Neque arbor mala fructus bonos facere."

/ 12. c. "Ex fructum arbor agnoscitur."

Lex diges. ti. ad le: acquilis l. qui occidit. §. pe. "Qui occasionem danni prestat: damnum fecisse videtur."

Auctor libri de for. honeste vite. c. 2. "Cuiuscumque facti causam requiras."

Cassiodorus epistolarum lib. 7. e. 6. "Nulla lesio remouetur cuius origo non tollitur."

/ Lib. 9. e. 23. "Rerum cause semper in semine sunt. Fructus editus perdit auctores."

Idorus soliloquiorum li. 2. c. 9. "Sepe occasio peccandi voluntatem facit."

Uersificator fabularum esopi. 24 fab. "Cum tibi quid detur: cur detur respice."

Auctor li. qui dicitur pamphilus. c. 13. "Cum pusilla nocet: sapiens nocentia vitat."

/ Capitulo. 19. "Arbore de dulci dulcia poma cadunt."

/ Capitulo. 60. "Fructibus ipsa suis: que sit cognoscitur arbor."

Mattheus vindocinensis de hystoria tobie. c. 31. "Non tibi quod dabitur: sed cur intellige quia Sola voluntatis forma moneat opus."

Iacobus beneuentanus. c. 15. "Omnis a specie fructus cognoscitur arbor."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 10