¶ De pocioritate qualitatis et
quantitatis. Rubrica. 11
IN exodo c. 2. "Non seque
rturbam ad
faciendum malum: nec in iudicio plurimorum
acquiesces sententie vt a vero deuies."
¶ Aristoteles topicorum li.o 2. "Nominationibus
quidem res nuncupanda est vt plures: que autem
res sunt huiusmodi vel non huiusmodi: non
iam attendendum pluribus."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum li. 4. e. 4. et
fi. "Estimes iudicia non numeres."
/ Idem in
prouerbiis: "Frons nostra populo conueniat."
¶ Lex codi. ti. de vete. iu. enucli. li. 2. §. sed et si
quis: "Multo melius est pauca indonee
effundere quam multis inutilibus homines praegrauari."
/ Lex aucti. de tabellionibus. §. sed nec que
stus. "Melius est pauca agere caute quam
multis vite esse periculose."
¶ Auctor li. de for. honeste vite. c. 2. "Non quam
multis: sed quibus placeas cogita."
¶ Cassiodorus epistolarum libro. 2. e. 12. "In
qualitate non in quantitate est peccatum."
¶ Gregorius in pastorali. c. 58. "Admonendi
sunt qui quamuis in minimis: tamen frequenter
excedunt: vt nequaquam considerent qualia sed quanta
committant: facta etenim sua si despiciunt timere
cum pensant: debent formidare cum numeratur."