Rubrica 13
Rubrica 13
De cautione: securitate et periculo
/ 25. c. "Sicut vrbs patens et absque murorum ambitu: ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum."
¶ Cronica de nugis philosophorum. c. 7 scilicet de cleobolo. "Cleobolus vnus de. vii. sapiententibus dicebat cauendum quidem esse amicorum responsiones inimicorum insidias."
/ 8. c scilicet de periandro. "Periander corinthius vnus de septem sapientibus ait: debentes securos tyrannos fieri beniuolentiam fulciri: non armis."
/ 9. c scilicet de anacharsi. "Anacharsis scyta spissitudine nauis tantum inquit a morte nauigantes distare."
/ 8. c. "Cum audace non eas in via: ne forte grauet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit: et simul cum stultitia illius peries. Cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante eum sanguis: et vbi non est adiutorium elidet te."
¶ Terentius in eunucho. ca. 17. "Quod cauere possis stultum admittere est. Malo ego nos prospicere quam hunc vlcisci accepta iniuria."
/ In heauton. c. 8. "Periculum ex aliis facere tibi ex vsu fiet. Periculum ex aliis facito tibi: quod ex vsu fiet astutus."
In adelphis. c. 5. "Potius quam venias in periculum sanio. Serues ne an perdas totum: diuiduum face."
¶ Ouidius in epistolis li. i. e. i. "Hic murus eneus extat. Nil conscire sibi: nulla pallescere culpa"
¶ Tullius philippicorum li. i. "Metui et ob id odio esse inuidiosum est detestabile imbel cillumcaducum."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum. li. 2. e. 5. "Quantum possumus euitemus incommoda quaeque: non tantum pericula: et in totum nos reducamus."
/ Libro. 18. e. 15. "Nemo potest terribilis esse secure. Securitas magna portio est nihil inique facere."
/ Idem de ira libro. 2 "Periculosius est timeri quam despici. Necesse est vt multos timeat quem multi timent."
/ Idem de clementia: "Illius magnitudo stabilis fundata que est quem omnes tam supra se quam pro se sciunt: cuius curam excubare pro salute singulorum atque vniuersorum quottidie experiuntur. Clementia nontantum honestiores sed tutiores prestat: ornamentum enim imperatorum est et certa salus. O miserabilem illum qui cedibus ac rapinis potentiam exercuit qui suspecta sibi cuncta redit tam extranea quam domestica: qui vbi circumspexit que fecit queque facturus est sepe mortem timet: sepius optat. Errat siquis estimat tutum ibi esse regem vbi nihil a rege tutum est. Securitas securitate mutua paciscenda est. Non est opus struere in altum artes nec multiplicibus se muris turribusque sepire: saluum regem clementia in aperto prestabit: vnum est inexpugnabile munimentum amor ciuium. Quid pulchrius est quam viuem cunct optantibus: Quis huic audeat struere aliquod periculum sub quo opulenta ciuitas copia omnium bonorum abundat."
¶ Frontinus libro. 2 ti. 11. "Alexander de uicta perdomitaque tracia petens asiam veritus ne post ipsius discessum sumerent arma: reges eorum prefectosque: et omnes quibus videbatur inesse cura detracte libertatis secum velut honoris causa traxit. Ignobilibus autem relictis plebeios prefecit. Consecutus vti principes beneficiis eius obstricti nihil nouare vellent: plebs vero ne posset quidem spoliata principibus."
/ c. 3. "Non est securus supra titubantia fultus. Multiplici gyro miluus circumuolat escam: Infectu metuens tristibus aucupiis. Ferule tu nulla ratione per omnia curris. Te nudum exponens omnibus insidiis."
¶ Iuuenalis lib. 2. satura vnica: "Siquis custodiet ipsos Custodes: casta est: et ab ipsis incipit vxor."
¶ Lex. insti. ti. de obliga. que ex delic. nas. §. furti. "Expedit potius pignori incumbere quam in personam agere. Ti. de interdictis. §. resti tuende.Longe commodius est possidem quam petem"
¶ Cassiodorus epistolarum lib. 3 e. 4. "Qui vult alium in precipites casus mittere: eum certum est fideliter non monere."
¶ Baldo. 4. fabum. "Nec ope lorice nec egebit accumine fice. More nec hostili: cuiusque iuuamine pili. Solo virtutum quem constat robore tutum."
On this page