Text List

Rubrica 14

Rubrica 14

De certitudine et incertitudine

¶ De certitudine et incertitudine. Rubrica. 14

SAlomon in eccl c. 3. "Omnia in futuro seruantur incerta."

Salustius in iugurtino. "Non debent certa pro incertis mutari."

Paladius. c. 7. "Rerum sine culpa melior vsus est quam cum spe corrigendi serus euentus."

Maximianus: "Nonne placet melius certis confidere rebus. Euentus varios: res noua semper habet."

Cato. c. 2. "Rem tibi promissam certam promittere noli. Ignotum tibimet noli proponere notis. Cognita iudicio constat incognita casu."

Boetius de consolatione li. i. c. 11. "Quod praecipiti via certum deserit ordinem: letos non habet exitus."

Uersificator fabularum esopi. 27 fab. "Non igitur debent pro vanis certa relinqui."

Baldo. 9. fabula. "Nec que sunt extra faciant vos linquere vestra."

/ Idem de beneficiis li. 4. "Nihil sine ratione faciendum est."

Lex diges. ti. de legibus. li. infrascripta. "Non omnium que a maioribus constituta sunt ratio reddi potest."

/ Ti. ad le. acquilis li. ita vulneratus: "Multa iure ciuili contra rationem disputandi pro vtilitate communi recepta sunt."

Maximianus: "Plus ratio quamuis ceca valere solet."

Cassiodorus epistolarum li. i. e. 9. "Fidem siquidem rerum a ratione colligimus: que nunquam"

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 14