Rubrica 9
Rubrica 9
De studio discipline et continuatione eius
ISocrates in exhortationibus. c. i. ad finem. "Corpus mediocrioribus laboribus: anima vero studiosis sermonibus augeri nata esti. Expende curam vite adeffectum audiendi sermones. expende solertiam vite in affectu auditionis sermonum. Sic enim que cum difficultate ex cogitata sunt aliis: facile te continget addiscere."
¶ Tullius retho. art veteris. li. i. c. 12. "Studium est animi assidua et vehemens ad aliquam rem applicitam magna cum voluntate occupatio."
/ Idem de oratore libro. 2 "Semper statui neminem sapientie laudem et eloquentie sine summo studio et labore et doctrina consequi posse."
¶ Li. 3. et finali. "Non est tanta in rebus obscuritas vt eam non penitus acri vir ingenio cernat si modo aspexerit."
¶ Ouidius de tristibus: libro. 5. et fi. c. 39. "Adde quod ingenium longa rubigine lesum. Torpet: et est multo quam fuit ante minus Fertilis: assiduo si non renouetur aratro. Nil nisi cum spinis gratiam habebit ager. Tempore qui longo steterit male currit: et inter Carceribus missos vltimus ibit equus. Uertitur in teneram carine nimisque dehiscit. Si qua diu solitis cimba natabit aquis"
¶ Seneca epistolarum ad lucillum. li. i. c. 2. "Distrahit multitudo librorum: Itaque cum legere non possis quantum habueris. satis est habere quantum legas."
/ Lib. 16. c. 2. "Queque salutaria sunt sepe agitari oportet: sepe versari: vt non tantum nota sint nobis: etiam parata: adiice numero quod apta quoque apertiora fieri solent."
/ Idem de tranquillitate animi. "Puto multos potuisse ad sapientiam peruenire nisi putassent se perueniste. Si te ad studia reuocaueris omne vite fastidium effugies Onerat discentem turba librorum: non instituit: multoque satius est paucis te auctori bus tradere quam errare per multos."
/ Idem de consolatione ad paulinum. "Studia optime felicitatem extollunt et facillime calamitatem minuunt."
¶ Ualerius maximus. li. 4. t. de studio et industria: "Catonis mirifica proles cato ita doctrine cupiditate flagrauit vt nec in curia quidemdum senatus cogitur temperaret sibi quo minus grecos libros lectitaret. Qua quidem industria ostendit aliis tempora deesse: alios superesse temporibus."
/ "Solon versibus significauit se quottidie aliquid addiscentem senescere: et suppremo vite die confirmauit quod assistentibus amicis quandam de re sermonem inter se conferentibus fatis iam pressum capunt erexit. interrogatusque quaproptur id fecisset: Respondit vt cum istud quicquid est de quo disputatis percepero moriar."
¶ Lex cod. l. 10. ti. de excusationibus artisicum. l. i. "In addiscendis artibus ocium est accomodandum."
¶ Marcialis cocus l. vndique suscepto. c. 8. "Intermissa diu tanquam sit prorsus omissa: Candide lucilli philosophia valet: Disce sed assidue: disce sed vt sapias: Sumpta parum prodest que mox amittitur esca: Bos quibus est pastus ruminat hoc eadem."
/ Capitulo. 5. et fi. "Discerene cesses: cura sapientia crescit. Rara datur longo prudentia temporis vsu. Cum tibi contigerit studio cognoscere multa: Fac discas multa: et vita nescire doceri."
¶ Cassiodorus epistolarum libro 11. c. i. "Egrescit perfecto ingenium nisi iugi lectione reparetur. Si quid in nobis redolet studiorum flos est: quod nihilominus marcidum redditur si a matre lectione carpatur."
¶ Auctor rudium doctrine li. i. "Lectio crebra valet quam non obliuio tollit. Et recolis plene cum tibi prebet opus: Proficit hic nunquam cui semper lecta nouantur: Quod putat esse aliud hoc erit illud idem."
¶ Ugo de sancto victore in didascalo. li. 2. c. 11. "Multos hoc decipit quod ante tempus videri sapientes volunt: Hinc namque in quendam electionis tumorem prorumpunt: vt iam simulare incipiant quod non sunt et quod sunt erubescere. Si omnia legere nec potes: ea que vtiliora sunt lege. Et si omnia legere poteris: non tamen idem labor. omnibus impendendus est."
¶ Mattheus vindocinensis in poetria partur. i. c. 19. "Studium est assidua mentis applicatio ad aliquid agendum: summa cum voluntate."
/ Particula. 2 t. 13. et p. "Est vsus doctrine comes doctrina scholaris: Intercisa perit continuata viget. Usus facit magistrum."
/ Idem de hystoria tobie. c. 36. "Doctrine pater est vsus: doctrina scholaris. Intercisa perit: continuata viget."
On this page