Rubrica 8
Rubrica 8
De etate acceptabili discipline
¶ Iesus filius sirach. in ecclesiast. c. 6. "A iuuentute tua excipe doctrinam: et vsque ad canos inuenies sapientiam."
¶ Oratius in epistolis lib. i. c. 2. "Nunc adhibe puro Pectore verba puer: nunc te melioribus offer. Quo semel est imbuta recens seruabit odorem Testa diu."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum. lib. 10. c. 3. "Quid stultius quam que diu non didiceris non discere. Tandium discendum est quandiu nescias. Si prouerbio credimus quandiu viuas."
¶ Ualerius maximus. li. 4. ti. de studio et industria: "Cato sextum et octogessimum annum agens grecis litteris erudiri concupiuit. Quam sero inde estimemus: quod etiam latinas pene iam senex didicit. Socratem constat etate prouectum fidibus tractandis operam dare cepisse. Satius iudicantem eius artis vsum sero quam numquam percipere."
¶ Lex digest. titu. de fideicommis. liber. l. apud iulianum: "Iulianus dixisse fertur: etsi alterum pedem in sepulchro haberem discere quid vellem."
¶ Uegecius de re militari. li. i. ti. 8. "Non tantum celerius: sed perfectius imbuuntur que discuntur a pueris."
¶ Iacobus beneuentanus. c. 49. "Discere fac artem puerili tempore natos: Tunc valet ingenium discere cuncta bene: Nam postquam mollis etas pertransit: ineptum Redditur et durum quodlibet ingenium."
On this page