Text List

Rubrica 7

Rubrica 7

De cura et intentione animi et negligentia

¶ De cura et intentione animi et negligentia. Rubrica. 7.

SAlomon in ecclesiast. ca. "Qui addit scientiam addit laborem."

/ c. 5. "Multas curas sequuntur somnia."

Socrates in exhortationibus. c. 2 ad finem. "Omnem curam geras que circa vitam sunt"

Salustius in catilinario. "Ubi intenderis ingenium valet."

Uirgilius: in georgicis. Labor omnia vincit. "Improbus et duris vrgens in rebus egestas."

Tullius de officiis. li. i. c. 13 "Difficilis est cura rerum alienarum."

/ Idem tusculanarum questionum li. 2. "Animus intentione de pellit presumptione ponderum. remissione autem sic vrgetur: vt se nequeat extollere."

Ouidius sine titulo seu amorum. li. i. c. 1 "Uidi ego iactatas motu recalescere flammas Et vidi nullo concutiente mori."

/ Idem de arte amandi li. 3. et f. "Casus vbique valet: tibi semper pendeat hamus. Quo minime credis gurgite piscis erit."

Quintilianus declamationum. 5 declama tione. "Stulta cura est que spem non habet."

Seneca epistolarum ad lucillum. li. i. c. 1. "Turpissima est iactura que per negligentiam fit."

/ li. 7. c. 1. "Nihil est quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura."

Lex dige. ti. ex quibus causis maio. li. non enim. "Negligentibus non subuenitur."

Uegetius de re mili. li. 5. et f. t. 8. "Sicut prouidos cautela tutatur: ita negligentes extinguit incuria."

Cato. c. 5. et fi. "Quod tibi suspectum est confestim discute quid sit. Namque solent primo que sunt neglecta nocere."

Boetius de disciplina scholarium. lib. i. "Diligentia operis cuiuslibet obtusitas permolitur."

Cassiodorus epistolarum. lib. i. c. 24 "Illa sunt robusta illa diuturna quae prudentia incipit et cura custodit. Maior in conseruandis rebus quam in inueniendis adhibenda cautela est: quia de initiis predicatio debeturinuento de custoditis acquiritur laudata perfectio."

/ 43 c. "Que studiosius diligimus maiori gratia custodiuntur."

/ Li. 4. c. 30. "Facilis est edificiorum ruina incolarum subtracta custodia: et cito vetustatis decoctione resoluitur quod hominum presentia non tuetur."

/ 31 c. "Uituperationem generant que in mediis conatibus egra deseruntur."

/ Li. 11. et p. c. 41. et fi. "Omnia que possunt habere contraria facilis casus assumerent si curam salutis proprie non haberent. Patitur omnis periculosos nexus: quos sustinet euadere."

Isydorus soliloquiorum. li. 2. c. 41. "Hebetudo scientie lumen extinguit. Solertia autem meliorem reddit."

Auctor l. qui dicitur pamphylus. c. 3. "Labor improbus omnia vincit."

/ Capitulo 36 "Uotum labor improbus implet."

/ Cap. 39 "Improbus interdum dubios labor expedit actus Magnaque tollit iners commoda segnities."

Auctor l. qui dicitur facetus. c. 5. "Improbitas vincit. Ferrea congeries dirumpitur improbitate. Ferreus assiduo consumitur anulus vsu. Et durum lapidem gutta cadendo cauat."

Bertrandus hycon. c. 3. "Status hominis negligentis domus est ruinosa. Quid est negligentia gubernantis domum: ignis validus in domo accensus. Discute diligenter eorum diligentiam et propositum qui tua administrant. Sepius reuidere que tua sunt: quo modo sint: magna prudentia est. Cogita de cibo et potu animalium tuorum: nam esuriunt et non petunt."

/ 24 c. "Raro diligentiamcum infortunio sociabis: sed rarius a pigritia infortunium separabis."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 7