Rubrica 8
Rubrica 8
De labore operatiuo et corpore seu mollitie vel ocio
SAlomon in prouerb. c. 6 "Uade ad formicam o piger et considera vias eius: et disce sapientiam: que cum non habeat ducem: nec preceptorem nec principem parat estate cibum sibi et congregat in messe quodcomedat. Si impiger fueris veniet vt fons messis tua: et egestas longe fugiet a te."
/ c. 10. "Egestatem operata est tibi manus remissa. Manus autem fortium diuitias parat. Qui congregat in messe: filius est sapientie. Qui autem stertit estate: filius confusionis."
/ 20. c. "Propter frigus piger arare noluit: mendicabit gero estate et non dabitur ei. Noli diligere somnum ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos et saturare panibus."
/ 24. c. "Per agrum hominis pigri transiui et per vineam viri stulti: et ecce totum repleuerant vrtice: operuerant superficiem eius spine: et materia lapidum destructa erat: quod cum vidissem posui in corde meo: et exemplo didici disciplinam."
/ Idem in ecclesiast. c. 5. "Dulcis somnus est operati: siue parum: siue multum comedat. Saturitas autem diuitis non sinit eum dormire."
¶ Aristotelis ethicorum. lib. 10. et f. c. 5. "Uita operatio quedam est. Unusquisque circa hoc et in his operatur que maxime diligit. Sine operatione non fit delectatio. Coauget operationem propria delectatio. Magis singula indicant et certius exquirunt cum delectatione operantes. Propria delectatio confirmat operationcs:et diuturniores et meliores facit. Corrumpunt operationes proprie tristitie."
/ Idem polliticur. li. 7. c. 11. "Plurime ciuitatum bellantes quidem saluantur: postquam autem obtinuerunt principatum pereunt: rubiginem enim contrahunt sicut ferrum: pacem ducentes."
/ Idem hycon l. "Surgere oportet prius dominos seruis: et dormire posterius. Oportet quecumque decet facere: neque nocte: neque die omittere."
¶ Iesus filius sirach. in ecclesiast. c. 10. "Melior est qui operatur et abundat in omnibus: quam qui gloriatur et eget panem."
¶ Salustius in catilinario: "Ubi labore ac iustitia res publica creuit reges magni bello domiti. nationes fere et ingentes populi subacti sunt. Charthago emula romani imperii a stirpe interiit: cuncta maria terreque patebant. Uigilando agendo bene consulendo prospera omnia cedunt. Ubi socordie te atque ignauie dederis: nequaquam deos implores: irati infestique sunt."
/ Idem in iugurtino: "Populus et senatus romanus ante charthaginem deletam placide modesteque inter se rem publicam tractabat: neque glorie neque dominationis certamen inter ciues erat. Metus hostilis in bonis artibus ciuitatem retinebat. Sed vbi illa formido mentibus discessit: scilicet ea quae secundas res amant la sciuia atque superbia incesseres: ita quod in rebus aduersis optauerunt ocium. Postquam adepti sunt asperius acerbiusque sit: namque cepere nobilitas dignitatem populus libertatem in libididinemvertere: sibi quisque ducere rapere trahere."
¶ Ouidius sine titulo: seu amorum li. 2. c. 8 "Stulte quid est somnus gelide nisi mortis imago. Longa quiescendi tempora fata dabunt."
/ Idem de ponto. lib. i. c. 5. "Cernis et ignauum corrumpunt ocia corpus. Ut capiunt vicium ni moueantur aque. At puto fructus adest iustissima causa laborum. Et fata cum multo fenore reddit ager. Mors nobis tempus habetur in eis."
¶ Quintilianus declama. 2 declama. "Uacat viciis: nostris et ad omne votum fluente fortuna lasciuit ocium."
/ 5 declama. "Et labori oportet incumbere vbi effectus promittitur. Stulta cura est que spem non habet."
¶ Paulus apostolus: epistola. 2 ad thessalonocenses. c. 3. et fi. "Si quis non vult operari nec manducet."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum. li. i. c. 7. et fi. "Durius tractandum est corpus ne animo male pareat."
¶ Lex dige. ti. pro socio. l. societates. §. i. "Plerumque pauperioris opera supplet quantum ei per comparationem patrimonii deest."
¶ Uegetius de re militari. li. 2. ti. 14. "Quis credat militem bellicosum cuius dissimulatione situ ac rubigine arma fedantur."
¶ Ualerius maximus. lib. 2. ti. de institutis antiquis: "Marsilia. ciuitas omnibus qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertie querunt clausas portas habet: mendacem et fucosam superstitionem sum mouendam esse existimans."
/ Li. 7. t. "sapienter dicta aut facta: Apius: claudius crebro solitus erat dicere: negocium populo romano melius quam ocium committi. Non quod ignoraret quam iocundus tranquillitatis status esset: sed quod animaduerteret prepotentia imperia agitatione rerum ad virtutem capescendam excitari. nimia quiete in desidia dissolui."
¶ Auctor l. de for. honeste vite. c. 2. "Prudens nuniquam ocio marcet animum aliquando remissum habet: nunquam solutum."
¶ Fulgentius nutologiarum: li. 3. fabula. 2. "Semper delicata consuetudo laborioso fert preiudicium operi."
/ Capitulo. 4 "Segnitiem fugito que vite ignauia fertur. Nam cum animus languet consumit inertia corpus."
¶ Cassiodorus epistolarum libro primo. c. 23. "Laborem quippe non refugit qui virtutis gloriam concupiscit."
/ 38. c. "Natura siquidem humana sicut duris laboribus instruitur: ita per ocia torpentia fatuatur."
¶ Gregorius in pastorali. c. 40. "Plerunque piger dum necessaria agere negligit: quedam sibi difficilia opponit: quedam vero incante formidat: et dum quasi inuenit quod vel iuste metuat ostendit quod in ocio quasi non iniuste torpescat."
/ Capitulo. 13 "Prouidet et tribuit deus et labor omnia nobis. Proficit absque deo nullus in orbe labor."
/ Capitulo 39. "Improbus interdum dubios labor expedit actus. Magnaque tollit iners commoda segnities."
¶ Auctor l. qui dicitur facetus. c. 2. "Ocia nullus amet: non sint coniuncta labori. Nam nimia requie mortificatur homo."
¶ Auctor rudium doctrine: libro primo: "Absque labore graui vix munera magna dabuntur. Gratus et est plenus vtilitate labor."
¶ Mattheus vindocinensis de hystoria tobie: capitulo 36. "Ex requie surgit pestis seuissima luxus. Armiger: et fame prodigus hostis amor Labora. Languescit vicium nil age morbus adest."
/ Capitulo. 17. "Fomentum viciis dat diuturna quies. Num quam habens homo poterit sibi multa parare: Solicitus vero multa parare solet. Tempore quoque miser desidiosus erit."
On this page