Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De ennunciatione: iudicatione: affirmatione: approbatione et reprobatione

¶ De enunciatione indicatione affirmatione approbatione et reprobatioe. Rubrica. 5.

SAlomon in prouerbiis c. 16. "Cor sapientis erudiet os eius: et labiis illius addet gratiam."

/ 26 c. "Os lubricum operatur minas."

/ 29. c. "Uidisti hominem velocem ad loquendum: stultitia magis speranda est quam illius correctio."

/ Idem in ecclesiaste. c. 5. "Ne temere quid loquaris."

Cronica de nugis philosophorum. c. 4 scilicet de chilone. "Chilo lacedemonius qui fuit vnus de septem sapiententibus iubebat linguam non preuenire intellectum."

/ 6. c scilicet de biante. "Bias vnus de septem sapiententibus: ait Ne cito loquari inaniam enim pandit."

Socrates in exhortationibus. c. 2. "Quicquid dicturus es considera prius sententiam: plurimum enim lingua mentem peruertit."

Iesus filius sirach: in ecclesiast. c. 9. "Temerarius in verbo suo odibilis erit."

/ 14. c. "Beatius qui non est lapsus verbo ex ore suo."

/ 18. c. "Antequam loquaris disce."

/ 21. c. "Uerba prudentium statera ponderabuntur. In ore fatuorum cor illornm: et in corde sapientum os illorum."

/ 25. c. "Beatus qui in lingua sua non est lapsus."

/ 28. c. "Uerbis tuis facito stateram: et frenos ori tuo rectos et attendene forte labaris in lingua ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi: et sit casus tuus insanabilis in morte."

Ambrosius de officiis. lib. i. c. 8. "Sapiens vt loquatur multa prius considerat: quid dicat: aut cui dicat: quo in loco et tempore."

Cassiodorus epistolarum: li. 5. c. 21. "Age ne tua tibi obiiciatur oratio: quia pondus pudoris grauissimi est propria voce conuinci."

/ Li. 10. c. 4. "Nescit penitenda loqui qui proferenda prius suo tradit examini."

Auctor l. qui dicitur pamphylus. c. 18 "Uerbi principium finem quoque eonspice verbi Ut melius possis premeditata loqui."

Auctor l. qui dicitur facetus. c. 2. "Nec prorsus taceat: sed meditata ferat."

/ Capitulo. 4. "Mente diu teneat quod putat ipse loqui."

Mattheus vindocinensis partis. i. c. 1. "Diuturnitas silentii nutrimentum est verbi: et male comministrat impetus."

Auctor l. qui incipit astrolabi: "Prouidet ante diu quid recte dicere possit Uir sapiens. stultus immeditata profert."

Prouerb. metrice. extraord vel vag. "Qui bene vult fari bene debet premeditari."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5