Rubrica 4
Rubrica 4
De interrogationis et responsionis prudentia
ARistotelis ethicorum. li. 3. c. 5. "Studiosus singula iudicat recte: et in singulis verum ei apparet."
¶ Lib. 4. et fi. c. 13. et fina. "Experti circa singula iudicant recte opera: et paret qualiter proficiuntur intelligunt."
/ Idem rethoricorum li. 2. c. 16. "Iuuenes omnia scire putant et affirmant. Senes quum multis annis vixeunt et in pluribus decepti fuerunt et plurima praua sunt negociorum non affirmant aliquid minus autem valde omnia quam oportet et putant: sciunt autem et nihil: et dubie sententiantes apponunt semper quasi et forte: et omnia dicunt ita: fixe autem nihil."
/ 21. c. "Sententia est enunciatio de vniuersalibus de quibus cumque actiones sunt et eligenda aut fugienda sunt ad operari. Enunciat ille qui sententiam dicit vniuersaliter de agibilibus."
/ Idem de generatione et corruptione. li. i. "Ex multorum sermonibus indocti existentes et ad pauca respicientes facile enunciant."
¶ Lex dige. ti. de actionibns empti et vendi. l. iulianus. §. i. "Non debet quis facile asseuerare que ignorat."
¶ Auctor l. de for. honeste vite. c. 2. "De dubiis non diffinias: sed suspensam tene sententiam. Nihil in expertum affirmes: quia non omne quod verisimile est: statim et verum est: sicut etiam sepius quod primum incredibile videtur non continuo falsum est."
¶ Cecilius firmianus: de beata vita. lib. 2. "Sapientiam sibi adimunt qui sine vllo iuditio inuenta malorum probant: et ab aliis pecudum more ducuntur."
On this page