Rubrica 7
Rubrica 7
De circumspectione prolocutionis aliene malignitatis
IN leuitico c. 18 "Ait deus ad moysen infras. Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat vt reuellet turpitudinem eius. Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tue non discooperies. Turpitudinem vxoris patris tui non discooperies. Turpitudinem nurus tue non reuelabis. Turpitudinem vxoris fratris tui non reuelabis. Turpitudinem vxoris tue et filie eius non reuelabis."
¶ Salomon in prouerb. c. 26. "Que viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaueris amicum tuum."
¶ Tullius in inuectiua in salustium. "Sepe vidi grauius offendere animos auditorum eos qui aliena flagitia apte dixerunt quam eos qui commiserunt."
¶ Ouidius sine titulo siue amorum li. 2. c. 2. "Crede mihi nulla sunt crimina grata marito. Nec quemquam quamuis audiat illa inuuant."
/ Libro. 3. et fi. c. 13 et p. "Non peccat quecumque potest peccasse negare. Solaque famosam culpa professa facit. Quis furor est qua nocte latent in luce fateri: Et qua clam facias facta referre palam."
¶ Auctor l. de for: honeste vite. c. 5. "Nisi honesta causa est iustus secreta non pandit: tacenda enim tacet. loquenda loquitur: atque ita illi alta pax est et secura tranquillitas."
/ Capitulo. 4. "Productus testis salua tamen ante pudorem. Quantumcumque potes celare crimen amici."
¶ Gregorius in pastorali. c. 56. "Plerunqueculpa dum absconditur effugatur: quia dum mens erubescit videri quod tamen esse non metuit: erubescit quoniamque esse quod fugit videri."
¶ Auctor l. qui incipit astrolabi. "Nolo virum doceas vxoris crimen amare. Quod sciri potius quam fieri grauat. hunc Opprobriis aurem propriis dat nemo libenter Nec te nec quemquam talia scire volet."
On this page