Rubrica 8
Rubrica 8
De tacendis et celandis propriis et alienis criminibus
SAlomon in prouerbi. c. 11. "Qui ambulat fraudulenter reuelat archana. qui autem fidelis est celat amici commissa."
¶ Socrates: in exhortationibus. c. 2. "Serua mage verborum quam rerum deposita. De ineffabilibus nulli dicas."
¶ Iesus filius sirach: in ecclesiast. c. 27. "Qui denudat archana amici fidem perdit: et non inueniet amicum ad animum suum. Denudare amici mysteria desperatio est animae infelicis."
/ Idem in sermonibus l. serm. 4. "Qui non iussa potest commissa tacere. Qui nequit. hic miser est. hunc tu romane caueto."
¶ Ouidius sine titulo: seu amorum. li. 2. c. 2. "Conscius assiduos commissi tollet honoresQuis minor est autem quam tacuisse labor"
/ Idem de arte amandi. li. 2. "Eximia est virtus prestare silentia rebus At contra grauis est culpa tacenda loqui."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum. li. 8. c. 1. et p. "Hos mores habem populos: hos imperitissimus quisque in secreta irrumpere cupit."
/ Li. 18. c. 5. "Habet vnusquisque aliquem cui tantum credat quantum ipsi creditum est: vt garrulitatem suam custodiat: et contentus sic vnius auribus populum faciat."
/ Idem de moribus. "Quod tacitum esse velis nemini dixeris. Sed tibiipsi non imperasti: quomodo ab alio filentium speras: Quid dulcius quam habere amicum cum quo omnia sicut tecum audeas loqui."
¶ Uegetius: de re militari. li. 3. t. 36 et fina. "Nulla consilia sunt meliora quam illa que ignorauerint aduersarius tuus antequam facias. Cum consilium tuum cognouerit aduersarius proditum dispositionem mutare te conuenit. Quid fieri debeat tractato cum multis. Quod vero facturus sis cum paucissimus: vel potius ipse tecum."
¶ Isydorus soliloquiorum. li. 2. c. 43. "Communia omnibus secreta perfectioribus loquere. Apta cunctis: operta paucis denuncia."
On this page