Text List

Rubrica 10

Rubrica 10

Cum quibus non sit loquendum

¶ Cum quibus sit loquendum. Rubrica. 10

CRonica de nugis philosophorum. c. 8 scilicet de periandro. "Periander corinthius: vnus de septem sapientibus ait: verborum infandorum enunciationem ne facias."

Socrates in exhortationibus. c. 2. "Que nephas est agere: eadem neque fari bonum existimes."

Aristotelis polyticorum: lib. 7. c. 12. et fina. "Ex dicere de facili quodcunque turpium: fit et ipsum facere turpe."

Paulus apostolus epistola. i ad corsnthios. c. 25. et p. "Corrumpunt bonos mores fabulationes pessime vel colloquia mala."

Seneca epistolarum ad lucillum. li. 19. c. 8. "Ubicunque videris orationem corruptam Placere: ibi quoque mores a recto destituisse non erit dubium."

/ Idem de moribus: "Turpia ne dixeris. paulatim enim pudor rerum per verba dediscitur."

Maximianus: "Contractata diu crimina crimen habent"

Auctor l. de for. honeste vite. c. 3. "A verbis turpibus abstineto: quia licentia eorum inpudentiam nutrit."

Isydorus soliloquiorum li. 2. c. 31. "Faci le agitur quod libenter auditur."

Auctor l. qui dicitur facetus. c. 2. "Maxima rusticitas turpia verba loqui."

Montanarius in luna cleri. c. 16. "Turpia sinceros corrumpunt famina mores."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 10