Rubrica 9
Rubrica 9
De Tacendis secretis et celandis: et propalatione eorum
SAlomon in prouerbiis. c. 23. "In auribus insipientium ne loquaris: quia despicient doctrinam eloquii tui."
¶ Icsus filius sirach. in ecclesiast. c. 22. "Qui Narrat verbum non attendenti quasi qui excitat dormientem a graui somno. Cum dormiente loquitur qui narrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicet quis est hic. Cum stulto non multum loquaris."
¶ Mattheus in euangelio. c. 7. "Nolite sanctum dare canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis: et conuersi disrumpant vos."
¶ Paulus apstolus epistola. 2 ad timotheum. c. 2. "Noli verbis contendem. ad nihil enim vtile est nisi ad subuersionem audientium. Prophana et inaniloquia deuita."
¶ Auctor l de for. honeste vite. c. 2. "Sermo tuus non sit inanis: sed aut suadeat: aut moneat: aut consoletur: aut precipiat. Sermones vtiles magisquam facetos et affabiles amarectos potius quam obsecundantes."
On this page