Text List

Rubrica 13 et 14

Rubrica 13 et 14

De benigna ac placabili locutione: vel aspersa et rigida

¶ De aspera vel rigida et de verbis malignis ac conuiciis. Rubrica. 13

SAlomon in prouerbiis. c. 10: "Qui profert contumeliam insipiens est."

/ 14 c. "Labia iusti considerant placita: et os impiorum peruersa."

/ 15. c. "Os impiorum redundat malis."

/ 16. c. "In labiis impii ignis ardescit."

/ 17. c. "Malus obedit lingue inique."

Socrates in exhortationibus. c. 2. "Uerbum cum acrimonia non acceptes."

Aristotelis ethicorum l. 4. c. 9. "Conuicium contumelia quedam est."

Cronica de nugis philosophorum. c. 3 scilicet de solone. "Solon qui fuit vnus de septem sapientibus ait: Ne mala loquaris."

/ 4. c scilicet de chilone: "Chilo lacedemonius: qui fuit vnus de septem sapientibus iubebat non esse maledicendum proximis: alioquin audire quibus quis tristetur."

Iesus filius sirach: in ecclesiast. c. 2. "Ue labiis scelestibus:"

/ 9. c. "Terribilis est in ciuitate sua homo linguosus. Temerarius in verbo suo odibilis erit."

/ 21. c. "Obiurgatio et iniurie annulabunt subsistentia."

/ 22. c. "Qui conuiciatur amico dissoluit amicitiam. Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltabitur sic ante sanguinem maledicam et contumelie et mine."

/ 22. c. "Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur."

/ 27. c. "Narratio peccantium odiosa: et vsus eorum in deliciis peccati."

Mattheus in euangelio. c. 12. "Ex abundantia cordis os loquitur."

/ Idem dicit lu cas in euangelio. c. 6.

Iacobus apostolus epistola. i. c. 3. "Lingua modicum quod est membrum et magna ex altat. Lingua ignis est vniuersitas iniquitatis. Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum plena veneno mortifera."

Petrus apostolus. e. i. c. 2. "Qui vult vitamdiligere et videre dies bonos coherceat linguam suam a malo: et labia sua ne loquantur dolum: declinet a malo et faciat bonum: inquirat pacem et sequatur eam."

Paulus apustolus. epistola ad phylippenses. c. 2. "Omnia facite sine murmuratione."

/ Idem in epistola ad ephesios. c. 3. "Omnis sermo malus de ore vestro non procedat."

Seneca in prouerbiis. "De inimico non loquaris malum: sed cogites."

Lex cod. ti. de postulando. l. quisquis. "Si quis adeo procax fuerit vt non ratione: sed probris putet esse certandum: opinionis sue minutionem patietur."

Ualerius maximus. l. 8. t. infames rei etc. "Quintus flauius a. 6. valerio edili apud populum reus actus cum quatuordecim tribuum suffragiis damnatus esset: proclamauit se innocentem opprimi. Cui valerius rendit: nihil sua interesse nocens ne an noxius periret dum modo periret. Qua violentia dicti reliquas tribus aduersario donauit. Abiecerat inimicum: eundem dum pro certo pessundatum credidit erexit: victoriamque: in ipsa victoria perdidit."

Cato. capitulo. i. "Maledicus ne esto."

"/ Capitulo. 3.Litis preterite noli maledctamre ferrlPost inimicitias iram memisse malorum est"

Cassiodorus epistolarum. li. i. c. 30. "Conuicia nec gaudium pariunt nec de letitia procreantur"

Uersificator fabularum esopi. 38 f. "Dulcia pro dulci pro turpi turpia reddi Uerba solent: odium lingua fidemque parit."

Iohannes solobriensis in policratone li. 12. "Antigonius rex teocritum reum de quo iurauerat quod ei parsurus esset: occidit propter sconia ab eodem de se dictum. Cum enim quasi puniendus ad antigonum raperetur: solantibus cum amicis ac spem pollicentibus quod omnino clementia regis experturus esset cum ad oculos eius venisset: Respondit. ergo impossibilem mihi dicitis spem salutis. erat autem antigonus vno orbatus oculo. Et in portuna vrbanitas maledicum luce priuauit."

Iacobus beneuentanus. c. 35. "Lis sole: ex verbis surgere sepe malis."

Ricardus iudex venusinus. lib. de pertractatione nuptur. c. 9. "Sermo quidem prauos homines accendit adiri Letitia trahat: iurgia magna mouet. Mores quippe bonos sermo corrumpit iniquus Soluit ad accensas arma cruenta parat. Discordare facit: concordes scandala: gignit Sermo magis prauus quam mala facta nocet."

Prouerbia vulgaria. "La lingua no a osso: mela speza el dosso Chi mal dise mal alde."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 13 et 14