Text List

Rubrica 15

Rubrica 15

De minis

¶ De minis. ¶ Rubrica. 18

SAlomon in prouerbiis. c. 12. "Fatuus Istatim vidicat iram suam. Qui autem dissimulat iniuriam calidus est."

Cronica de nugis philosophorum. c. 8 scilice de chylone. "Chylo lacedemoniis. qui fuit vnus de septem sapiententibus iubebat non esse minandum cuique. Muliebre namque."

Oratius in poetria. "Nec semper feriet quicunque minabitur arcus."

Seneca tragediarum in medea. c. 3 "Iraque tegitur nocet."

/ Idem in prouerbiis. "Loquax inimicus minus quam taciturnus offendit"

Cassiodorus epistolarum: libro. 4. c. 49. "Plerumque denunciata comminatio plus efficit quam pena componat."

Gregorius in pastorali. c. 39. "Plerunque nimis taciti cum nonnulla iniusta patiuntur: eo in acriorem dolorem prodeunt quo ea qui sustinent non loquuntur."

Uersificator fabularum esopi. 26 "Sepe minus faciunt homines qui magna minantur"

Baldo. 9 fabula. "Uis metuenda parum: vox est vbi multa minarum."

Henricus samariensis. l. 2. "Dicta minus sint: facta magis: sis parcus in minis. Parcus in obprobriis largus ad omne decus."

Prouerbia vulgaria. "Manace non e lance."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 15