Text List

Rubrica 4

Rubrica 4

De exordio et partibus eius

¶ De exordio et partibus eius. Rubrica. 4

TUllius retho. artis veteris li. i. c. 9. "Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem. Quod euenit. si eum beniuolum attentum docilem confecerit. Insinuatio est oratio quadam dissimulatione et circuitione obscura subiens auditoris animum. In inuidiam ducentur aduersarii: si eorum potentia diuitie cognatio pecunie proferentur: atque eorum vsus arrogans et intolerabilis: vt his rebus magvideantur quam causae sue confidere. Ab auditorum persona beniuolentia captatur. Si res ab his fortitur sapientur mansuete geste proferuntur: vt nequi assentatio nimia significetur. si de his quam honesta existimatio quantaque eorum iudicii et auctatis expectatio sit ostendatur. Attentos faciemus: si demonstrabimus ea quae dicturi erimus magna noua incredibilia esse: aut ad omnes: aut ad eos qui audiunt: aut ad aliquos illustres homines: aut ad deos immortales aut a summa rei publice attinere. Et si pollicemur nos breuiter causam nostram demonstraturos: dociles auditores faciemus: si apte et breuiter summam causae exponemus. Cum docilem velis facere simili attentum facias operum: nam inest maxie docilis qui attentissime est paratus audire. Insinuatione vtendum est cum auditoris animus infestus est. Id autem tribus ex causis fit: maxime: si aut inest in ipsa causa quedam turpitudo: aut ab his quae ante dixerut iam quiddam persuasum videtur: aut eo tempore locus dicendi datur cum iam illi quos audire oportem defessi sunt audiendo. Si causa est turpitudo contrahit offensionem: autpro eo homine in quo offenditur: alium hominem qui diligitur interponi oportet: aut pro re in qua offenditur aliam rem que probatur: aut pro re hominem: aut pro homine rem: aut ab eo quod odit ad ind quod diligit auditoris animus traducatur et dissimulare te id defensurum quod existimeris defensurus. Deinde cum iam mitior factus erit auditor. ingredi pedetentim in defensionem: et dicere ea que indigent aduersarii tibi quoque indigna videri. deinde cum lenieris eum qui audiet demonstrare nihil horum ad te pertinere: et negare te quicquam de aduersariis esse dicturum neque illud neque hoc: vt neque aperte ledas eos qui diliguntur: et tamen id obscure faciens quoad possis alienos ab his auditorum voluntatem: et aliquorum iudicium simili de re: aut auctoritatem proferre imitationem dignam. Deinde eadem aut similem aut maiorem agi rem in presentia demonstrari. Animus defensus audiendo aut admiratione integratur aut rsunouatur."

/ Idem retho. artis noue. li. i. c. 2. "Exordium est principium orationis per quod animus auditoris vel iudicis constituitur vel apparatur ad audiendum."

/ 4. c. "Attentos habebimus si pollicetur nos de rebus magnis nouis inusitatis verba facturos: aut de his que ad rem publicam pertineant: aut ad eosipsos qui audient: aut de deorum immortalium religione. Et si rogabimus vt attente audiant. Et si numero exponemus rebus de quibus dicturi sumus. In exordienda causa seruandum est vt leuis sit sermo: et vsitata verborum consuetudo vt non apparata videatur oratio esse."

/ Idem de oratore li. 2. "Hec adiuuantur in oratore: lenitas vocis: pudoris vultus significatio verborum: comitas. siquid persequatur acrius vt inuitus et coactus facere videatur."

Seneca declama. seu ciuilis causarum. li. 10. et fi. in prohemino: "Magna debet esse eloquentia que inuitis placeat."

Gregorius in pastorali. c. 20. "Difficile quippe est vt quantumlibet recta denuncians praedicator quomodo diligitur libenter audiatur."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 4