Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De partibus rethorice orationis: uidelicet de prohemio: prologo: prefatione: narratione: conclusione et epilogo

¶ De partibus rethorice orationis scilicet de prohemino prologo: prefa ctione narratione conclusione et epilogo. Rubrica. 5.

Aristotelis retho. li. 3. et fi. c. 15 "Necessarie partes rethorice orationis sunt propositum: et persuasio: et epilogus"

/ 16. c. "Prohemium est principium orationis sicut in poesi prologus et in fistulatione preludium: omnia enim hec principina sunt et velut breuiator ad sequens."

Terentius in phormione. c. 17. "Nihil est antulpho.Quin male narrando possit deprauarier."

Tullius de oratore. li. 2. "Narratio obscura totam obcecat narrationem. Si nota res est nec dubium quod gestum sit narrare non oportet. Nec si aduersarius narrauit nisi refellemus. Oportet vt edibus ac templis vestibula et aditus sic causis principia proportione rerum proponere. Itaque in paruis atque in frequen tibus causis ab ipsa re est exordiri sepe commodius."

/ Idem retho. artis veteris. l. i. c. 14. et f. "Conclusio est exitus et determinatio totius orationis."

Lex dige. ti. de origine iuris. l. i. "In foro causas dicentibus nephas: vt ita dixerim est nulla praefatione facta iudici rem exponere. Prefationes et libentius nos ad lectionem proposite materie producunt et cum ibi venerimus huius euidentiorem prestant intellectum."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5