Text List

Rubrica 9

¶ De iteratione sermonis vitanda. Rubrica 9

IEsus filius sirach in ecclesiast. c. 7. "Non interes sermonem in tua oratione."

/ c. 42. "Non duplices sermonem."

Gaufridus in poetria. c. 41. "Respuat audiri bis idem."

De multiplicatione verborum. Alomon in prouerbiis c. 10. "In multiloquio non deest peccatum."

Aristotelis retho. li. 3. et fi. c 18. "Oportet non prolixe narrare: sicut neque prohemizare prolixe: neque persuasiones dicere."

Oratius in poetria: "Quicquid precipies esto breuis: vt cito dicta Percipiant animi dociles teneantque fideles Omne superuacuum pleno de pectore manat."

Tullius retho. artis vereris: li. i. c. 10. "Sepe res parum est intellecta longitudine magis quam obscuritate narrationis."

/ 11. c. "Breuitas orationis est cum nisi necessarium nullum assumitur verbum."

/ 14. c. et fi. "Commotis animis diutius in conquestione morari non oportebit. Quemadmodum enim dixit Appolius retho. Lachryma nihil citius arescit."

/ Idem retho. artis noue: lib. i. c. 5. "Quo breuior eo lucidior et cognita facilior narratio est."

/ Li. 2. c. 7. "Conmiserationem breuem esse oportet: nihil enim lachryma citius arescit."

/ Idem de iure ciuili et iustitia naturali: siue de legibus. l. iii. "Breuitasmagna laus est in sententia: nec est vnquam longa oratione vtendum."

Lex cod. ti. de veteri iure enucleando. li. ii. "Multo vtilius pauca indonee effundere quam multis inutilibus homines pregrauari."

Priscianus in prohemio: "In magna operis materia impossibile est aliquid perfectum breuiter exponi."

/ Li. 7. ti. de vocatiuo singulari sede declinationis: "Iuniores breuitate gaudent."

Gregorius in pastorali. c. 16. "Sepe dictorum virtus perditur: cum apud corda audientium loquacitas incauta opportunitateleuigatur."

Isydorus soliloquiorum: li. 2. c. 13. "Tolle verbositatem sermonis superflui. Multiloquium non effugiet culpam. Breuem sermonem scientia facit."

Mattheus vintoniensis in poetria partur. i. c. 8. "Prolixitas nouerca est memorie."

/ 9. c. "Breuitas sibi aperta sibi amicat audatiam."

10. c. "Uerborum confusio nouerca est intelligentie: et doctrine pretendit offendi cultum."

/ 22. c. "Prolixitas fastidii puerpera est."

/ Partur. 2. c. 3. "Infinitas nouerca est discipline et amica confusionis."

Iacobus beneuentanus. c. 5. 7. et pe. "Inuidiam generat et longus tedia sermo."

Iudex venusinus: li. de pertractatione nuptis. c. i. "Sermo breuis longo gratior esse solet."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 9