Text List

Rubrica 18

Rubrica 18

De electis inuentionibus rethoricis: que sunt aperta conuicia: et dicuntur etiam ledoria

¶ De electis inuentionibus rethoricis que sunt apta conuicia et dicuntur esse lesoria. Rubrica. 18

CRonica de nugis philosoporum. c. 9 scilicet de anacharsi "Anacharsis schita vituperatus ab artico: quoniam schita foret: sed mihi inquit dedecus patria: tu vero patrie."

/ 15. c scilicet de anaxagora. "Anaxagoras ad dicentem: priuatus es atheniensibus. nequaquam: sed illi me inquit."

/ 17 c scilicet de socrate. "Socrates ad dicentem talis maledicit tibi: bene etenim inquit non didicit."

"/ 24 t. scilicet de bione.Bio ad pusillanimem diuitem ait: non hic possi det opes: sed opes eum."

/ 28 scilicet de aristotele: "Aristoteles ad gestientem: quia de magna ciuitate fuerat oriundus ait: non hoc est attendendum: sed quisnam dignus fit magne patrie."

Terentius in eunucho. c. 19. "Ouem lupo commisisti."

Salustius inuectiua in tullium: "Grauiter et iniquo animo maledicta tua paterem marce tulli: si te scirem iuditio magis quam morbo anim petulantia insta vti. Sed cum in te nec modum neque modestiam vllam animaduerto: Respondebo tibi vtsi quam maledicendo voluptatem cepisti eam maledicendo amittas."

Tullius inuectiua in salustium: "Ea demum magna voluptas tibi est crispe salusti: equalem ac parem verbis vitam agere: neque quicquam tam abscenum dicere cui non ab initio pueritie omnigenere facinoris etas tua respondeat vt omnis oratio moribus consonet: neque enim qui ita viuit vt tu aliter ac tu loqui potest: neque qui tam illoto sermone vtitur vita honestior est."

Ouidius de arte amandi: li. i. ad fi. "Accipiti timidas credis furiose columbas. Montano plenumque credis ouile lupo."

/ Idem de tristibus: li. 5. e. 9. "Non adeo cecidi quamuis abiectus vt infra Te quoque sim: inferius quo nihil esse potest."

Lucanus: li. 2. "Excessit medicina modum nimiumque secuta est."

/ Libro. 9. "Sola potest libie turba prestare malorum."

Ualerius maximus: li. 3. t. de fidutia sui. "Euripides alcestidi tragico poete respondit probabile: apud quem cum quereretur quod co triduo non vltra tres versus maximo inpenso labore reducere potuisset: atque ipse centum perfacile scripsisse gloriaretur. sed hoc inquit interest quod tui in triduum tantummodo: mei vero in omne tempus sufficienti."

/ Li. 4. t. de abstinentia: "Dyogenes syracusis cum olera ei lauanti aristipus dixisset: Si dionysium adulari velles ista non esses Immo inquit si tum ista esse velles non adulares dionysium."

/ Lib. 6. t. libere dicta aut facta: "Elius mantia formianus libertini silius vltime senectutis lutium libionem apud censores accusabat. In quo certamine. cum pompeius magnus humilitatem ei etatemque exprobans ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset: non mentiris inquit pompei: venio enim ab inferis. Sed dum illuc morarer vidi cruentem. cri. domicium ac no bardum deflentem quod summo genere natus integerrime vite amantissimus patrie in ipso iuuentutis flore tuo iussu esset occisus. Uidi pari claritate conspicuum brutum ferro laceratum querentem id sibi prius perfidia et deinde etiam crudelitate tua accidisse. vidi. cri. carbonem accerrimum pueritie tue bonorumque patris tui defensorem in tertio consulatum cathenis quas tum ei iniici iusseras inuentum obtestantem te aduersus omne phas et nephas cum in summo esset imperioa te equite romano trucidatum: Omnesque vna voce indignantes quod indempnati sub adolescentulo carnifice occidissent. Obducta iam vetustis cicatricibus bellorum ciuium vastissima vulnera municipali homini seruitutem paternam redolenti effrenate temeritatis intolerabilis spiritus impune reuocare licuit. Itaque eo tempore et fortissimum erat gneo pompeio maledicere et tutissimum:"

Heinricus samariensis: li. i. partur. 2. "Tum nimium tuus es: nimis et tibi credis inepte. Et solus credis prouidus esse cato. Pphilosophusnimis es nimium platonior ipso. Ultra philosophos mens tua sepe fluit."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 18