Text List

Rubrica 19

Rubrica 19

De scomatibus id est calide dictis conuitiis que vulgo in italia dicuntur moti

¶ De scomatibus. i. callidus dictis conuiciis que vulgo in ita lia dicuntur moti Rubrica 19

CRonica de nugis philosophorum. c. 24 scilicet de bione. "Bio ad eum qui agros voraciter consumpserit ait amphytaum quidem deglutiuit terra: tu vero terram."

Frontinus: li. 4. t. 5. "Leonidas lacedemonus cum dicerentur perse sagittarum multitudine nubes esse facturi: fertur dixisse: melius in vmbris propugnabimus."

Ualerius maximus: li. 3. t. de fiducia sui: "Spartanus quidem referente quodam sagittis persarum solem obscurari solere: bene narras inquit: in vmbra enim preliabimur."

/ Li. 9. ti. de similitudine forme: "In cicilia proconsuli admodum similis quidam fuit: qui proconsule dicente mirari se quapropter sui tam similis esset cum pater suus in eam prouinciam nunquam accessisset. At meus inquit roman accessit Ioco namquam lacessitam matris sue pudiciciam inuicem suspitionem matrem eius reiecta vltus est."

Marcialis cocus l. vndique suscepto. c. 2. "Calba dolet cicero quoniam pede claudicat vno. Nempe hunc deficere vellet vtroque pede."

/ Capitulo. 5. "Colligit vmbricius vires a munere bachi."

Iohannes solobriensis anglicus in policratone. l. 42. "Octauiano augusto similimus quidam adolescens vrbem intrauit: quem augustus ad se perductum interrogauit: dic mihi adolescens. fuit vnquam mater tua rome ne gauit ille: nec contentus adiecit: sed pater meus sepe. Ioci itaque asperitate vrbana notitiam omnium et familiaritatem imperatoris sibi conciliauit."

/ Li. 5. "Plato cum vidisset dionysium sicilie tyrannum corporis sui septum custodibus. Quod tantum inquit malum fecisti: vt a tam multis necesse habeas custodiri."

/ Li. 8. "Hannibal cum apud regem anthiochum moraretur: causa prosicui facetissime cauillatus est. Rege ostentante exercitum insignibus aureis et argenteis florentem inducentem currus cum falcibus et cum turribus elephantes: et omnem equitatum frenis epyphiis monilibus ac faleris prefulgentem. Cum ergo rex contemplatione tanti actam ornati exercitus gloriabundus hannibalem aspexisset: putas ne satis esse romanis hec omnia. Tum penus ludens ignauiam imbeliamque militum eius preciose armatorum. Plane inquit satis esse credo: etsi romani auarissimi sint."

/ Lib. 12. "Antigonus rex theocricum rhium de quo inurauerat quod ei parsurus esset occidit propter scoma ab eodem de se dictum. Cum enim quasi puniendus ad antigonum reparetur solantibus eum amicis ac spem pollicentibus quod omnino clementiam regis experturus esset cum ad oculos eius venisset: respondit: ergo impossibile mihi dicitis spem salutis: erat autem antigonus vno orbatus oculo. Et importuna vrbanitas maledicum luce priuauit."

/ "Libertus regis cum ad nouas diuitias nuper erectus philosophos ad conuiuium congregasset: et irridendo eorum immutulas questiones scire se velle dixisset cum ex alba faba et nigra pulmentum vnius coloris edatur. An dicens philosophus indigne ferens tu nobis inquit absolue: cum et de albis et nigris loris similes macule gignantur. Commendatur scoma et conditio dicentis: si in eadem causa sit."

Mattheus vidoc. in poetria. partu. i. c. 19. "Aurum roma sitit: dantes amat absque datiuo Accusatiuo roma fauere negat."

Prouerb. metric. extraord l. vag. "Presulis albini: seu martyris ossa ruffini: Rome si quis habent vertere cuncta valet."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 19