Text List

Rubrica 21

Rubrica 21

De iocali seu faceta excusatione

De iocali seu faceta excusatione. Rubrica. 21

UAlerius maximus: li. 5. ti. de humanitate aut clementia: "Pirrus rex audierat quosdam in conuiuio tarentinorum parum honoratum de se sermonem habitum: accersitos qui ei interfuerant percunctabatur an ea que ad aures ipsius peruenerant dixissent. Tum ex his vnus: nisi inquit nobis vinum defecisset: ista que tibi relata sunt prae his que de te locuturi eramus lusus ac iocus fuissent. Tam vrbana crapule excusatio tamque simplex veritatis confessio: iram regis conuertit in risum. Qua quidem clementia et moderatione assecutus est vt et sobrii sibi tarentini gratias agerent et ebrii bene precarentur."

/ Ti. de gratis. "Gaii marii non solum praecipuus sed etiam prepotens grate mentis fuit impetus: duas enim camentium cohortes mirabili virtute vim cymrorum substinentes in ipsa accie aduersus conditionem federis ciuitatem donauit. Quod quidem factum et vere et egregie excusauit: dicendo inter armorum strepitum verba se inuris ciuilis exaudire non potuisse: et sane id tempus tunc erat quo magis defendere quam audire leges oportebat."

Iohannes solobrienses anglicus in polycratone: li. 4. Cicero consul cum in palatio domum vellet emere etc. vt. 8 ti. proximo.

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 21