Text List

Rubrica 20

Rubrica 20

De facetis dictis exclusiuis verecundie imminentis

¶ De facetis dictis exclusiuis verecundie imminentis. Rubrica 20

UAlerius maximus. ti. desi ducia sui: "Spartanus quidam increpitus a quodam quod in aciem claudus descenderet: pugnare non sibi fugere propositum esse respondit."

/ Li. 6. t. grauiter dicta aut facta: "Spartanus quidam nobilitate et sanctitate prestans in petitione magistratus victus: maxime sibi letitie esse preiudicauit quod aliquos patria sua se meliores haberet. Quo sermone repulsam honori adequauit."

Iohannes solobriensis anglicus in policratone: li. 4. "Octauianus augustus cum vanus a corporis breuitate conuiciatus: cuiusdam impetu diceretur: sibi calciamentis grandiusculis vtendum esse respondit."

/ Li. 7. "Cicero consul cum in palatio domum emere vellet et pecuniam in presens non haberet a silla qui tunc reus erat mutuo sextertium vicesies accepit. Ea res priusquam emeretur prodita est et in vulgus exiuit: obiectumque est ei: quod pecuniam domus emende causa a reo accepisset. Tunc Cicero inopinata opprobratione permotus accepisse se negauit dicens se domum non esse empturum: atque ideo falsum esse inquit quod obicitis: vt verum sit me pecuniam accepisse si domum emero. Sed cum postea emisset: et hoc mendatium ei in senatu ab amicis obiiceretur: risit satis: atque in tridendo imprudentes inquit homines estis cum ignoratis prudentis et cauti patriffamilias esse quod emere velit: inempturum sese negare propter competitores emptionis: sic itaque quod inficiari non poterat vrbano facetoque dilluint dicto familiare siquidem habebat: vt quotiens obiectum turpe abnegare non posse: responsione ioculari illud eluderet."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 20