Text List

Rubrica 2

Rubrica 2

De medio et extremis

¶ De medio et extremis. Rubrica 2.

ARistoteles ethicorum: li. 2. c. 5. "Medium est quod equaliter distat ab vtroque extre morum. Omnis sciens superabundantiam et defectum fugit: medium autem querit. Uirtus medii est coniecturatrix. Malitie quidem est superabundantia et defectus: virtutis autem medietas."

/ 6. c. "in omnibus medietas est laudanda: extrema autem non recta nec laudabilia: sed vituperabilia sunt."

/ 7. c. et fi. "In vno quoque medium accipere difficile est. Medium attingere summe difficile est. Medius hintus in omnibus laudabilis est."

/ Li. 4. c. 6. "Superabundantieet defectus vituperabiles sunt." / Li. 5. c. 3. "Equale est medium maioris et minoris."

/ Idem magnorum moralium: li. i. c. 11. "Medium habere difficile est."

/ 40. c. "Optimum est medium."

/ Idem politicorum: li. 3. c. 9. et penul. "Iustum querentes medium querunt."

/ Li. 4. c. 9. "Quod mediocre optimum est: et quod medium. Que media optima sunt. Paucum est quod medium semper."

/ Li. 5. c. 6. "Quod iustum est equale videtur esse."

/ Li. 6. c. 2. "Semper querunt quod iustum et quod equale est: quam minores sunt: preeminentes autem nihil curant."

/ Lib. 8. c. 7. "Medium superabundantiarum laudamus et dicimus prosequi oportere."

Ouidius methamorph. lib. 2. "Medio tutissimus ibis."

Seneca tragediarum in hercule etheo. c. 6. "Quisquis medium defugit iter. Stabili nunquam tramite curret."

Maximianus: "Maior enim mediis gratia rebus inest."

Heinricus samariensis: li. 2. "Nec viscosa manus oleo nec vncta sit vno. Interutruque tenens respuat omne nimis."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 2