Rubrica 1
Rubrica 1
De temperantia modestia: et modo atque nimietate
QUarte partis primus liber tractat de temperantia et intemperantia et pertinentibus ad eam sub his titulis.
¶ De temperantia et modestia modo atque nimietate. Rubrica. i SAlomon in prouerbiis. c. 30. et antepenul. "Qui fortiter premit vbera ad eliciendum lac exprimit butyrum: et qui vehementer emungit elicit sanguinem. Ad hoc et caetera. Terentius infra."
¶ Cronica de nugis philosophorum. c. 8 scilicet de periandro: "Periander comithius vnus de. vii. sapiententibus ait: Modestus esto."
¶ Aristotelis ethicorum: li. 2. c. 2. "Corrumpitur temperantia et sortitudo a superabundantia et defectu: a medietate autem saluatur. Ex recedere a voluptatibus efficimur temperati: et affecti maxime possumus recedere ab ipsis. Qui recedit a corporalibus voluptatibus: et hoc ipso gaudet temperatus est: qui autem tristatur intemperatus."
/ Idem magnorum moralium: li. i. c. 39. "Temperantia est circa delectationes et tristitias in tactu et gustum factas."
/ Lib. 2. c. 7. "In exterioribus bonis que circa corpus sunt superabundantia facta peiores facit: puta diuitie multe facte despectores et fasti diosos facit. similiter autem et in aliis bonis. principatu honore: pulchritudine: magnitudine: honor magnus factus peiores facit."
/ 13. c. "Temperantia est virtus propter quam ad delectationes corporis ita se habent singuli vt lex precipit: in continentia autem contrarium."
/ Idem politicorum: li. i. c. 8. et fi. "Intemperatus existens et formidolosus nihil faciet eorum qua oportet."
/ Li. 4 c. 9. "Bene fortuitorum est possessio que media omnium. facillima enim rationi obedire super pulchrum: aut super forte: aut super ingenuum: aut super diues: aut contraria his super egenum: aut super debile: aut valde vile difficile est rationem sequi."
/ Lib. 7. c. i. "Bonorum que circa animam vnumquodque quanto quidem vtique excedit: tanto vtile est. Iustus nullus neque temperatus a fortuna: neque propter fortunam est."
¶ Uirgilius enid. li. 10 circa med. "Nescia mens hominum fatis sortisque future. Et seruare modum rebus sublata secundis."
¶ Oratius in epistolis: lib. i. e. 6. "Insani sapiens nomen feret equus iniqui. Ultra quam satis est virtutem si petat ipsam."
/ Idem in sermonibus: li. i. sermo. i. "Est modus in rebus: sunt certi denique fines. Quos vltra citraque nequit consternere rectum."
¶ Tullius retho. artis vereris: li. 2. c. 9. "Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Temperantie partes sunt continentia clementia modestia. Modestia est per quam pudor honestus puram et stabilem comparat auctoritatem."
/ Idem de officiis: li. i c. 79. "Modestia est scientia rerum que aguntur aut dicuntur loco suo collocandarum."
/ Idem in oratione pro rege deiotaro: "Fru galitatem. i. modestiam temperantiam virtutem maximam iudico."
¶ Paulus apostolus epistola ad roma. c. 12. "Non plus sapere quam oportet sapere: sed sapere ad sobrietatem."
¶ Seneca tragediarum in hercule furente. c. 3. "Arma non seruant modum. Nec temperari facile nec reprimi potest Stricti ensis ira."
¶ Plinius de naturali: hysto. li. 11. c. 43. et fina. "Pernitiosissimum est in omni vita quod nimium est."
¶ Lex dige. titu. ad leg. iul. de adulteriis. l. si adulterium cum incestu. §. imperatores: "Difficillimum est iustum dolorem temperare."
/ Lex auten. "vt determinatus sit numerus clericorum circa princpium:Pene nihil immensum bonum est."
¶ Ualerius maximus: li. 4. ti. de moderatione: "Theopompus rex spartanorum cum primus instituisset vt ephori lacedemonie crearentur: ita futuri regie potestati oppositi quemadmodum rome consulari imperio tribuni plebis sunt obiecti: atque illi vxor dixisset id egisse illum vt filiis minorem potestatem relinqueret relinquam inquit: sed diuturniorem. optime quidem: ea enim demum tuta est potentia que viribus suis modum imponit. Igitur theopompus regum legitimis vinculis constringendo quo longius a licentia retraxit hoc ad beniuolentiam ciuium propius admouit. Nihil est tam preclaru: aut tam magnificum: quod non moderatione temperari desideret."
¶ Auctor l. de for. hone. vite. c. 2. "Non tibi dabis impetus liberos: sed circunspiciesquo eundum sit vel quousque."
/ 4. c. "Continentiam si diligis circuncide superflua et in artum desideria tua constringe. Nec extollas quemquam nec deicias."
¶ Ambrosius de officiis: libro. i. c. 23. "Temperantia modum ordinemque seruat omnium que vel agenda vel dicenda arbitramur."
/ Li. 3 e. i. "Moderatio prouida est que gentes seruat furor autem instantiam plerunque precipitat."
/ Idem de anima. c. 7. "Contra delectationes illicitas et voluntates feruidas moderatrix nobis temperantia suffragatur."
¶ Isydorus solliloquiorum: li. 2. c. 46 "Etiam in bonis immoderatus esse non debes. Omnia in suo modo perfecta sunt. Bona immoderato vsu noxia efficiuntur. Nimietas omnis in vicio deputatur."
¶ Auctor l. qui dicitur facetus. c. 5. "Sed tamen in contractis placidus modus est adhibendus. Nam sine mensura nil valet esse bonum."
¶ Heinricus samariensis: lib. 2. "Preualet in cunctis discreta modestia rebus.Qua sine virtutum grande peribit opus."
¶ Ricardus iudex venusinus: li. de pertractatione nuptis. c. 33. "Quas agimus cunctis modus est in rebus habendus. Iusque rectumque perit deficiente modo."
¶ Prouerb. metri c. extraord l. vag. "Omne quod est nimium vertitur in vicium. Semper ad omne quod est mensuram ponere prodest."
¶ Prouerb. vulg. "Mesura dura. Ogno tropo nose. Chi a mesura per amiga la el traze dogna briga. Chi tutto vole tutto perde Chi tropo abrama pocho strenze Chi tropo parla spesso pecca Chi piu monta che non de: piu tosto caze che no cre. Chi ha troppo peuere en polenta en mete. Chi. troppo mesura pocho lauora. Omne soperchio rompe couerchio."
On this page