Rubrica 4
Rubrica 4
De paucitatis acceptabilitate et reprobatione multitudinis
ARisto. Ethicorum. li. 8. c. 4. "Multis esse amicum secundum perfectam amicitiam non contingit: quemadmodum neque amare multas simul. Multas simul eidem placere valde non facile."
/ Li. 9. c. 11. "Difficile fit et congaudere et condolere familiariter multis. Non contingere videbitur multis esse amicum valde: propter quod neque amare plures."
/ Li. 7. c. 3. "Difficile forte aut impossibile bene legibus regi eam ciuitatem que valde multorum hominum est. Ualde excedens numerus non potest participare ordinem."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum: li. i. c. 2. "Distrahit librorum multitudo: itaque cum legere non possis quantum habueris satis est habere quantum legas."
/ Idem de tranquillitate animi. "Onerat discentem turba librorum: non instituit multoque satius est paucis te auctoribus tradere quam errare per multos."
/ Idem de beneficiis: li. 5. "Solet plus prodesse si pauca precepta sapientie teneas: sed illa in promptu et in vsu tibi sint: quam si multa quidem didiceris: sed illa non habeas ad manum."
/ Idem de consolatione ad elbiam matrem: "Cupiditati nihil satis est: nature satis est etiam parum. Necessariis rebus exilia sufficiunt: superuacuis non regna"
¶ Lex cod. ti. de veteri iure enucleando: li. 2. §. sed et si quid. "Multo melius est pauca idonee effundere quam multis inutilibus homines pregrauari."
/ Lex auten. ti. de referendariis sacri palatii ad finem. "Multitudo hominum numerosa nihil habet honestum: quoniam paucis ex multis que secundum virtutem est vita saluatur."
¶ Uegetius de re militari: li. i. ti. i. "In certamine bellorum exercitata paucitas ad victoriam est promptior: rudis et indomita multitudo exposita semper ad cedem."
¶ Marcialis cocus l. vndique suscepto. c. 2. "Predicat hermagoras non omnibus esse placendum. Elige de multis regule cui placeas."
¶ Cassiodorus epistolarum: li. 7. e. 2. "Dum tempus potantis prolixum queritur culparum opprobria non vitantur."
¶ Gregorius in pastorali. c. 5. "Impar quisque inuenitur ad singula dum confusa mente diuiditur ad multa. Nequaquam plene vniuscuiusque operis ratio colligitur dum mens per diuersa partitur."
On this page