Rubrica 5
Rubrica 5
De paulatinorum potentia
¶ Ouidius de arte amandi: libro primo. "Tempore difficiles veniunt ad aratra iuuenci Tempore lecta pati frena docentium equi Ferreus assiduo conrumitur anulus vsu. Interit assidou vomcr: aduncus humo. Quid magis est durum saxo quid molius vnda. Dura tamen molli saxa cauantur aqua"
/ Idem de remedio amoris: li. 2. et fi. "Grandia per multos tenuantur flumina riuos Magnaque seducto stipite flamma perit."
¶ Frontinus: li. i. ti. 10. "Quintus sertorius quod experimento didicerat imparem se vniuerso romanorum exercitui: vt barharosquoque inconsulte pugnam exposcentes docerent: adductis in conspectu duobus equis:altero preualido: altero ad modum exili: duos admouit iuuenes si militer affectos robustum et gracilem: ac robustiori imperauit equo exili vniuersam caudam abrumpere: gracili autem valentiori per singulos pillos euellere. Cumque gracilis fecisset quod imperatum erat validissimus cum infirmi equi cauda sine effectu luctaretur: naturam inquit sertorius romanorum cohortium per hoc vobis exemplum ostendi: milites: insuperabiles sunt vniuersos agredientibus eosdem: lacerabit et carpet qui per prtes attentauerit."
¶ Marcialis cocus l. vndique suscepto. 3. c. "Decidit immensus paulatim montis aceruus. Fluminea tellus aluuione perit."
¶ Gregorius impastorali. c. 58. "Hoc agit scintilla latenter crescens: quod patenter procella seuiens."
¶ Isydorus in synon. solliloquiorum: lib. 2. c. 31. "Paulatim crescunt vitia: et dum perua non cauemus in magnis prolabimur."
On this page