Text List

Rubrica 11

Rubrica 11

De sufficientia satietate et insatietate

¶ De suffieientia facietate et insacietate. Rubrica. 11

SAlomon in prouerbiis. c 27. "Infernus et perditio non replebuntur. Similiter et oculi hominum insaciabiles."

/ 30. c. "Tria sunt insaturabilia et quartum quod nun qua dicit sufficit: infernus: et os vulue et terraque nunquam saciatur aqua: ignis vero nunquam dicit sufficit."

/ Idem in ecclesiast. c. i. "Non saturatur oculus visu: nec auris impletur auditu."

Aristoteles retho. li. 2. c. 26. "Iuuenes sunt cito saturabiles ad concupiscentias: et vehementer quidem concupiscunt: celeriter autem desinunt."

/ Idem politicorum: li. 2. c. 4. "Infinita est natura concupiscentie: ad cuius repletionem multi viuunt. Malitia hominum irreplebilis est."

Socrates in exhortationibus. c. 2. "Satietas omnium mala."

Tullius tusculanarum questionum: li. 5. et fi. "Stultitia etsi adepta est quod concupiuit: numquam tamen se satis consecutam putat. a."

/ Idem de fine bonorum et malorum: li. i. "Cupiditates sunt insaciabiles. Ignauium cupiditatum nec modus vllus nec finis inueniri potest."

Seneca de consolatione: "Cupiditati nihil satis est: nature satis est etiam parum. Quicquid desiderio quod non ex inopia: sed vitio nascitur congesseris: non finis erit cupiditas sed gradus."

/ Idem epistolarum ad lucillum: li. 10. e. 4. "Nemo est cui felicitas sua etiam si cursu eueniat satisfaciat."

Boetius de consolatione: li. 2. c. 9. "Paucis minimisque natura contenta est. Cuius sacietatem si superfluus vrgere velis: aut iniocundum quod infuderis fiet: aut noxium."

/ Li. 3. c 5. "Nature minimum: auaritie nihil satis est."

Cassiodorus epistolarum: lib. 11. e. 2. "Unus satiare non valet omnium vota."

/ 3 e. "Arduum est quidem multorum desideriis satisfacere."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 11