Text List

Rubrica 1

Rubrica 1

De diuitiarum proficuo et nocumento paupertatis

SEcundus liber quarte partis tractat de diuitus et paupertate et pertinentibus ad eas sub his titulis.

¶ De diuitiarum proficuo et nocumento paupertatis. Rubrica i

PSalmista. pslamus 36. "Be atus qui tenebit."

Salomon in prouerbiis. c. 10. "Substantia diuitis vrbs fortitudinis eius: pauor pauperum egestas eorum."

/ 13. c. "Redemptio animae viri diuitie sue."

/ 14. c. "Etiam proximo suo pauperum odiosus erit: amici vero diuitum multi."

/ 18. c. "Substantia diuitis vrbs roboris eius et quasi murus validus circundans eum. Cum obsecratione loquitur pauper: et diues effabitur rigide."

/ 19. c. "Diuitie addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi quos habuerit separantur. Fratres hominis pauper oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo."

/ 22 c. "Diues pauperibus imperat."

/ Idem in ecclesiast. c. 7. "Sicut protegit sapientia: sic protegit pecunia."

/ 10. c. "Pecunie obediunt omnia."

Socrates in exhortationibus. c. 2. "Honora presentem substantiam propter duo: tum vt magnum malum prohibeas: tum vt amico studioso erumnatosuffrageris. Quo ad reliquum vero victum haut in excessu: sed mediocriter eam dilige."

Aristotelis topicorum: libro 3. "Philosophari melius est quam divitari. Sed non magis eligendum indigenti necessariis."

/ Idem ethicorum: libro 8. c. i. "Diuitie sunt vtilium."

/ Idem retho. li. 2. c. 16 "Unum aliquid necessariorum est substantia."

/ 17. c. "Sapientis est videre ad inanuas diuitum frequentatas."

/ 26 c. et fi. "Omnis indigentia mala est."

/ Idem politicorum: lib. i. c. 2. "Res possessa organum est ad vitam."

/ Li. 2 c. 2. "Amant quidem omnes pecunias."

/ 3. c. "Penuria seditionem efficit et malignitatem."

/ 4. c. "Confert multitudo substantie."

/ 6. c. "Principari quidem non facile valde pauperibus"

/ Li. 3. c. 7. "Rationabiliter preparantur honori: nobiles et diuites."

Iesus filius sirach. in ecclestiast. c. 8. "Non contendas cum viro locuplete ne forte econtra consistat litem tibi: multos enim perdidit aurum et argentum: et vsque cor regum extendit et conuertit."

/ 13. c. "Pascua diuitum sunt pauperes. Diues commotus confirmatur ab amicis: humilis autem cum cecideris expelletur et a notis. Diuiti decepto multi recuperatores: locutus est superbe et iustificauerunt illum. Humilis deceptus est: insuper et arguitur: locutus est sensate: et non est ei datus locus."

/ 27. c. "Propter inopiam multi deliquerunt."

/ 40. c. "Facultates et conuictus exaltant cor. In tempore vite tue ne indigeas: melius est enim mori quam indigere."

Terentius in phormione. "Quam inique comparatum est: hi qui minus habent vt semper aliquid addant diuitioribus."

Salustius in catilinario. "Semper in ciuitate quibus opes nulle sunt bonis inuident malos extollut veteraodere: noua exaptant odio suarum rerum mutari omnia student."

Oratius in epistolis: lib. i. e. i. "O ciues ciues querenda pecunia primum est Uirtus post numos."

/ Epistola. 6. "Et genus et formam regina pecunia donat Et bene numatum decorat suade la venusque"

/ Epistola. 19. "Stultitiam patiuntur opes."

/ Idem in sermonibus: li. 2. sermo. 3 "Omnis enim res. Uirtus fama decus diuina humanaque pulchris: Diuitiis parent: quas qui construxerit ille Clarus erit fortis iustus sapiensue: etiam et rex"

/ Sermone. 5. "Et genus et virtus nisi cum re vilior alga est."

Tullius retho. artis noue: lib. 6. et finali. "Due res sunt que possunt homines ad turpem competentium commouere: inopia at que auaritia."

Ouidius sine titulo seu amorum: lib. 3 et fi. c. 8. "Curia pauperibus clausa est: dat census honores. Inde grauis iudex: inde seuerus eques." Idem de arte amandi: lib. 2. "Pauper ametur caute: timeat maledicere pauper. Multaque diuitibus non patienda ferat Dummodo sit diues barbarus ille placet. Aurea sunt vere nec secula pistolimus auro. Uenit honos: auro conciliatur amor. Ipse licet venias musis comitatur homere Si nihil attuleris ibis homere foras."

/ Idem de tristibus: li. i. e. 5. "Horrea formice tendunt ad inania nunquam Nullus ad amissas ibit amicus opes. Utque comes radios per solis euntibus vmbra est Cum latet hoc pressus nubibus illa fugit Mobile sic sequitur fortune lumina vulgus"

/ Idem de fastis: li. i. "In praecio precium nunc est: dat census honores Census amicitia: pauper vbique iacet."

Mattheus in euange. c. 26 "Habenti dabitur et abundabit: ei autem qui non habet et quod putat se habere auferetur ab eo."

Lucas in euangel. c. 8. "Qui habet dabitur. illi et quicunque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab eo."

Seneca de remed. fortu. c. 21. et fi. "Patrimonio iam ipsa nobilitas primo loco cessit."

Iuuenalis: lib. i. saty. 3. "Nil habet infelix paupertas durius in se: Quam quod ridiculos homines facit."

/ Libertas pauperis hec est: "Pulsatus rogat et pugnis concisus adorat Ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti."

Marcialis cocus epigrammaton: libro. 5. "Colit ingratas pauper amicitias. Dantur opes nullis nunc nisi diuitibus."

/ Idem libro vndique suscepto. c. 3 "Sit pauper probus et sapiens omnio negatur. Sit diues recte protinus annuitur."

Ambrosius de officiis: li. 2. c. 21. "Hoc malum iam dudum humanis influxit mentibus vt pecunia honori sit: et animi hominum diuitiarum admiratione capiantur."

/ 26 c. "Ita incubuerunt mentes hominum admiratione diuitiarum: vt nemo nisi diues honore dignus putetur."

Boetius de disciplina scholarium: lib. 3. "Nouerca est discipline egestas."

Cassiodorus epistolarum: li. i. e. 18. "Indigentiam nostram iuste fugimus que suadet excessus. Pernitiosa res est in imperatore tenuitas."

/ Li. 7. e. 18. "Idonei damna vix sentiunt: tenues autem leui dispendio vulnerantur: quando vel mediocri iniuria totum videtur amittere: qui exiguum noscitur possidere."

Isydorus in synonima solliloquiorum: libro i. c. i. "Ubique pecunia vincit. Omnes mendicitatem spernunt."

¶ Auctor l. qui dicitur pamphylus. c. 2. "Dummodo fit diues cuiusdam nata bubulci Eligit ex mille quemlibet illa virum."

Mattheus vindocinensis in poetria partis. i. c. 19. "Aurum roma sitit: dantes amat: absque datiuo: Accusatiuo roma fauere negat."

Andreas ad frugalitatem de amore: li. 3. "Qui plurimis consueuit abundare diuitiis multisue carnis et mundi gaudiis delectari: si ad inopie post modum tenebras ellabatur totus sibi mundus factus videtur obscurus: nullumque veretur committere crimen: vt fortunam diuitiarum recuperare possit amissam."

Iacobus beneuentanus. c. 16. "Diues honoratur cunctis et diues amatur. Delitias sequitur delitiosus amor."

Ricardus iudex venusinus: lib. de pertractatione nuptis. c. 4. "Denarius bonus est socius quicquid petis illi Dat tibi: denario cuncta parare potes"

Auctor l. de moribus medicorum. c. 27. et fi. "Bella mouent numus eadem sedare videtur Qui sunt discordes vnanimesque facit. Regibus et ducibus generaliter omnibus ipse Imperat atque preest et dominatur eis. Si careat numis sapiens quasi nullus habetur Et fauius sapiens diues habetur homo Numus amcitias iungit dat munus honores Uix sine denariis nullus habetur honor Numus honorari cunctos facit atque timeri Diues honoratur: nullus habetur inops. Rex regum numus dominus manet: et dominatum Omnes inclinant et famulantur ei.Destruit edificat numus: facit omnia quae vult. Ius et iustitiam cum ratione necat."

Belinus in speculo vite partis. i. ex. 3. "Expertus noui: quia multos numus honorat. Et sine denariis nil reputatur homo."

Prouerb. metricur. extraord. l. vag. "Numus honoratur sine numo nullus amatur. Numus emit villas: struit et destruit illas. Presulis albini seu martyris ossa ruffini. Rome si quis habet vertere cuncta valet."

Prouerb. vulg. "Auer fa star tegnoso al balcon. Chi non ha del so musar ge po La pouerta fa lhomo boxaro. Quella gallina canta che se sente ouo Chino ha soi boi no ara quando eluole Massara plena tosto fa cena."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 1