¶ De lucri acquisitionis honestate
consideranda. Rubrica. 4
PSalmista. 36 psalamus. "Melius est
modicum iusto super diuitias
peccatorum multas."
¶ Salomon in prouerbiis. c. 16. "Melius est
parum cum iusticia quam multi fructus cum
iniquitate."
/ c. 17. "Melior est bucella sicca cum
gaudio quam domus plena victimis cum iurgio."
¶ Isocrates in exhortationibus. c. 2 ad fi. "Amplectere magis iustam penuriam quam
iniustas diuitias. haec enim iustitia diuitiis
potior. Neminem celeris lucrantem nequiter."
¶ Aristotelis pollyticorum: lib. 6. c. 3. "Multi
magis appetunt lucrum quam honorem."
¶ Iesus filius sirach. in ecclesiast. c. 5. "Noli
anxius esse in diuitiis iniustis."
/ 13. c. "Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia."
/ 31. c. "Beatus diues qui inuentus est sine
macula."
¶ Terentius in adelphis. "Pecuniam in
loco negligere maximum interdum est lucrum."
¶ Tullius retho. artis noue: li 6. et fi. c. 5. "Due res sunt que possunt homines ad
turpe compendium promouere: inopia: atque
auaritia."
¶ Cassiodorus epistolarum: li. 5. c. 13. "Pulchrum est commodum feda neglexisse lucra
pecunie."
/ Li. 8. e. 20. "Pecunias illas
volumus quibus libra iustitie suffragatur."
/ Li. 9. e. 3. "Aurum siquidem per bella
querere nephas est: per maria periculum: per
falsitates opprobrium: in sua vero natura iustitia.
Honesta sunt lucra per que nemo leditur.
Bene queritur quod a nullis adhuc dominis
abrogatur."
/ 14. e. "Commodum debet esse cum
modo. nam si mensuram equalitatis
excesserit vim sui nominis non habebt."
/ 15. e. "Illud tantum vere possumus lucrum dicere quod
constat diuina iudicia non punire."
/ Li. 11
e. 8. "Quid acquiri putatur vbi bona conscientia
perditur: aut in qua parte possit homo
perficere si innocentiam probatus fuerit amisisse."
/ Li. 12 e. 13. "Ultra omnes crudelitates est
diuitem velle fieri de exiguitate mendici.
Amentur honesta lucra: horreantur
damnosa compendia."
¶ Iacobus beneuentanus. c. 46. "Est id
turpe lucrum quod detestatur honestas.
Ferre solent damna crimine plena lucra."